Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 18

minor alia, dicemus infra, Q. v.

Sed adverte quod sunt aliquae propositiones se falsificantes, seu destruentes suam veritatem, sicut et aliae destruentes suam possibilitatem, vel suam necessitatem, et hoc contingit quando ex ipsamet verificatione propositionis sequitur quod sit falsa, id est ex eo quod ita sit, sicut per illam significatur; ut si dicam: Omnis propositio est falsa, vel: Haec propositio est falsa, ipsammet demonstrando; ex eo enim quod ita sit, sicut significat, sequitur ipsam esse falsam. Et tales propositiones simpliciter sunt falsae, quia licet habeant verificationem, illa tamen non est simpliciter veritas, quia ex illa sequitur falsitas, malum autem est ex quocumque defectu, et id unde sequitur falsum simpliciter non est verum.

CAPUT VII.

De divisionibus propositionis.

Omissa divisione propositionis in veram et falsam, quae simpliciter non est divisio, cum eidem propositioni convenire possit, imo veritas et falsitas non sunt formaliter in ipsa propositione quatenus enuntiativa est, sed quatenus judicativa; judicium autem pertinet ad assensum et dissensum, enuntiatio, ad copulationem extremorum super quam cadit judicium assensus tanquam supra materiam, ut dicemus Q. v, Art. i. Omissa ergo hac divisione, et agendo solum de propositione quatenus enuntiativa est:

Omnes divisiones propositionis ad quatuor principales, quasi ad capita reducuntur. Prima divisio est in propositionem categoricam, et hypotheticam, quae est divisio essentialis, ut dicemus loco praulicto, nam tenet se ex parte partium essentialium quibus constat. Est enim

categorica propositio quae habet subjectum, copulam verbi, et praedicatum tanquam partes principales sui. Omnis enim propositio verbo constare debet, ut Aristoteles docet, i Periherm., eap. iv, et cum eo D. Thomas, ibid., Lect. i, et vm. Subjectum dicitur illud de quo aliquid dicitur, praedicatum, id quod de aliquo dicitur; ut in hac propositione: Homo est albus, ly homo «dicitur subjectum, ly albus praedicatum, et ly est copula verbalis. Et quia ex istis tanquam ex principalibus constat haec propositio, dicitur categorica, idest praedicativa, et ab aliis dicitur simplex, quia solum ex verbo et nomine componitur, ut dicit S. Thomas, Lect. vm citata; nec enim est alia compositio simplicior. Hypothetica, quae ab aliis dicitur composita seu conjunctione una, dicitur illa quae habet duas categoricas tanquam partes principales sui, ut: Si homo currit, homo movetur. Et sic differunt hypothetica et categorica penes copulas et penes extrema copulata, quia hypothetica non unit verbo, sed particula et, vel si, et similibus; nec immediate unit terminos, sod propositiones. Istae autem copulae et partes essentialiter differunt in modo copulandi.

Secunda divisio, ex parte quantitatis propositionis: in universalem, particularem, indefi?iitam et singularem. Et sicut in naturalibus quantitas rei sequitur materiam, ita in propositionibus quantitas sequitur subjectum, quod est quasi materia respectu praedicati et copulae. Constat autem quod extensio propositionis seu quantitas ejus sumitur penes pluralitatem et extensionem subjectorum, quibus praedicatum convenit. Unde haec divisio est accidentalis, ut probabitur citata Q. iv, art. iv.. Igitur propositio universalis est illa in qua subjectum proposi-