Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 281

plures, nec contracta, nec abstracta; ergo dicitur universalis.

Respond.: In relationibus rationis non resultare relationem posito fundamento, quia non habet esse illa relatio per resultantiam, sed per cognitionem; non autem cognoscitur, nisi in ordine ad suum terminum, et hoc est comparari. Nec abstractio dici potest virtualis comparatio, quia ea, quae per cognitionem habent esse, non sufficit virtualiter cognosci, ut actu dicantur habere esse, sed solum habebunt esse virtualiter, et in potentia. Unde, cum relatio non cognoscatur actu nisi per actum comparativum, quia debet cognosci in ordine ad suum terminum, ad quem comparatur sive ordinatur, virtualis comparatio solum erit virtualis cognitio relationis, quia nondum cognoscitur ordinari ad suum terminum, sed abstrahi. Contractio autem efficit singulare metaphysicum, sicut abstractio universale metaphysicum, non logicum, id est relatum ad suum superius.

Ad confirm. Respond. : Quod ante actum comparativum denominatur natura universalis metaphysice non logice, seu fundamentaliter proxime non formaliter. Habere autem fundamentum proximum universalitatis neque est esse singularem, quia ab individuis denudatur, nec accipi naturam solum secundum se, quia hoc fundamentum non est praedicatum essentiale naturae, sed est esse universale metaphysice quod, licet non sit forma universalitatis quantum ad ipsam secundam intentionem, est tamen forma quantum ad fundamentum proximum talis relationis, quae fundatur in unitate et aptitudine ad plura. Haec autem aliquid rationis sunt, et ita hoc nomen universalis indifferens est ad fundamentum universalitatis et ad ipsam formam relativam, sicut Deus denominatur dominus a potentia, quae

est fundamentum relationis dominii, et judex, et doctor, et signum ad placitum ex designatione et impositione, et non solum a relatione rationis, quae in tali impositione et designatione fundatur. Unde si daretur a parte rei universale eo modo quo posuit Plato, esset universale metaphysicum, quod in unitate praecisa consisteret; fundaret tamen relationem ad ipsa inferiora, praedicamentalem quidem si inferiora existerent, vel secundum dici tantum si non existerent.

Secundo arguitur: Ad probandum, quod requiritur actus comparativus per modum inclusionis, quod aliqui vocant abstractionem positivam, vel per modum praedicationis et compositionis. Etenim universale logicum debet consistere in respectu naturae abstractae ad sua inferiora; ergo oportet quod ipsa inferiora cognoscantur, respectus enim nequit sine termino cognosci.. Sed inferiora constituuntur per inclusionem sui superioris; ergo necessario requirit universale logicum inclusionem in suis inferioribus, alioquin inferiora non habebit, neque respiciet, siquidem per hanc inclusionem constituuntur.

Et confirm. : Quia iste actus comparativus vel intelligit naturam esse in multis, attribuendo et praedicando eam de illis actu, vel solum intelligit esse aptam ad essendum in illis. Si primum, est comparatio praedicationis; neque enim actu intelligitur in multis, nisi praedicando naturam de multis. Si secundum, sufficit actus abstractionis ad constituendum justam relationem, quia ista relatio est relatio aptitudinis ad multa; ergo ille actus, qui sufficit ad ponendam aptitudinem, sufficit ad ponendam relationem aptitudinis. Ponitur autem aptitudo per actum abstractionis, quod virtualiter est comparatio, hoc ipso