Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 19

tionis afficitur aliquo signo universali. Signa autem universalia sunt omnis, nullus, quilibet, neuter et similia, quae distributionem pro pluribus important; unde talia signa non affiguntur nisi termino communi, ut: Omnis homo disputat.

Sed adverte quod in propositione distinguitur aliquando subjectum distributionis a subjecto praedicationis, seu enuntiationis; ut in hac propositione: Gujuslibet hominis equus currit, ubi cursus praedicatur de equo, ut de subjecto, sed distributio non convenit subjecto, sed homini. Itaque illud subjectum propositionis cui affigitur signum distributionis, dicitur subjectum distributionis. Sed haec distributio, et universalitas est impliciter distributio quando non dependet, nec restringitur ab alio termino antecedente, cujus resolutio prius dari debeat quam resolutio termini distributi. Est autem distributio secundum quid, quando est der pendens ab alia priori resolutione; ut si dicam: Hominis quilibet equus currit, licet ly equus afficiatur signo distributionis, non tamen simpliciter est universalis, quia restringitur a ly hominis, et non possumus resolvere, id est descendere sub illo termino equus antequam descendamus sub illo termino hominis, ut in Lib. m, in tractatu de inductione, clare ostendemus. Et sic universalitas propositionum tunc est simpliciter talis quando in sua distributione et resolutione, seu descensu, est independens ab aliqua priori resolutione alterius termini; quando autem est dependens, est universalitas secundum quid.

Propositio particularis est in qua subjectum afficitur signo particulari, ut: Quidam homo disputat. Signa particularia sunt quidam, aliquis, alter, et similia, quae pluribus convenire faciunt, sed non distributive. Propositio indefinita est, in qua

subjectum est terminus communis et nullo signo afficitur; ut: Homo disputat. Propositio singularis est, in qua subjectum est terminus singularis, vel terminus communis affectus signo singularitatis; ut: Petrus disputat; iste homo disputat. Terminus autem singularis est qui de uno solo et non de pluribus potest praedicari.

Tertia divisio est in propositionem affirmativam et negativam, quam D. Thomas, i Periherm., lect. viii, appellat generis in species. Affirmativa propositio est, in qua praedicatum affirmatur de subjecto, ut: Homo est albus; negativa, in qua praedicatum negatur de subjecto; et sic affirmatio facit compositionem, negatio vero divisionem.

Quia ergo affirmatio et negatio penes copulam attenditur, oportet advertere quod duplex est copula: quaedam principalis, qua) unit praedicatum subjecto; qua*dam minus principalis (quam etiam implicationis vocant), quae est pars extremi; ut quando dico: Petrus, qui est doctus, est justus, illud qui est tenet se ex parte subjecti, et constituit unum extremum super quod cadit copula uniens praedicatum; et ista est principalis. Copula principalis alia est simplex, alia complexa: simplex, ut quando unam solum pono, v. g.: Petrus est justus; complexa, ut quando ponitur duplex, v. g.: Petrus est, vel fuit justus. Et quidem in copulis complexis, si utraque negetur, vel utraque affirmetur, clare constat quod tota propositio est affirmativa, vel negativa, ut: Petrus nec est, nec fuit albus, est simpliciter negativa; Petrus est et fuit albus, simpliciter affirmativa. Si autem una affirmetur et altera negetur, ut si dicas: Petrus est, vel non fuit albus, formaliter est mixtae qualitatis, id est simul affirmativa et negativa; virtualiter autem illa di-