Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 297
speciei respectu suorum concretorum, de quibus non praedicantur; noii tamen negavit D. Thomas quod abstracta de aliis abstractis praedicari non possint, tanquam superius et inferius. Et licet hoc etiam modo possemus explicare alia duo loca, addimus tamen solum velle D. Thomam quod partes et reliqua entia incompleta non sunt directe in praedicamento; non tamen negat quod possint esse reductive. Et eodem modo humanitas in quantum significatur per modum partis non est genus vel species directe, sed reductive. Vel etiam in tertio loco sumit humanitatem sub reduplicatione et praecisione, sicut dictum est in secunda parte conclusionis; sic enim non est genus vel species, quod praedicetur, vel de quo praedicetur aliquid.
ARTICULUS V.
Quomodo verificeniur praedicationes in concretis et abstractis accidentalibus.
Plura quae de accidentium concretorum definitione dicenda sunt, in quaest. vii, de genere, disputabimus. Nunc solum quid concreta ista et abstracta accidentium sint, et quomodo praedicentur, indicandum est.
In concretis ergo accidentium tria consideramus, scilicet subjectum quod recipit formam, et ab ea denominatur, quod aliqui vocant substitutum; formam quae in subjecto recipitur, illudque afficit et denominat, et tandem compositum, seu conflatum illud tertium ex his resultans, quod aliqui vocant constitutum. V. g. in albo, possumus accipere ipsum pro subjecto quod denominatur, et pro conflato, seu composito ex subjecto et forma, ubi
etiam forma ipsa, quae est albedo, includitur.
Aliqui ergo apprehendunt ista concreta accidentium longe diverso, aut inverso ordine a communi modo sentiendi. Communiter enim existimant auctores abstractum accidentium esse ipsam formam accidentalem, sumptam sine aliqua connotatione, vel significatione subjecti habentis illam. Concretum vero esse ipsum accidens, ut connotans subjectum habens illud. Similiter ex subjecto et accidenti non resultare unum ens per se, seu quidditatem unam, sed ens per accidens. Denique ipsum concretum accidentis, v. g. album, non significare directe ipsum aggregatum, seu constitutum ex subjecto et accidente, sed significare formaliter ipsammet formam, connotando in obliquo subjectum, quod habet illam. Contra quod auctores isti dicunt ipsam formam accidentalem proprie non esse id quod est abstractum respectu subjecti, v. g quod albedo non est abstractum respectu habentis illam; sed in albedine illud esse abstractum, quod est ratio qua albedo est albedo, v. g. albedinitas, vel quid simile; et sic distinguunt concretum physicum et metaphysicum, et similiter abstractum; et physicum dicunt concernere subjectum in quo est forma, metaphysicum concernere formam et rationem formae. Secundo censent accidens abstractum etiam praecise sumptum vere praedicari de concreto, quia identificatur cum illo, non tamen complete et adaequate, sicut art. praeced. de abstractis substantialibus dictum est. Tertio concretum accidentis posse sumi pro constituto, vel pro substituto, Et quidem constitutum, quod est resultans ex forma et subjecto, dicunt praedicari de suis inferioribus quidditative, tanquam primum vel secundum