Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 20

cetur affirmativa, qu ex se infert unam affirmativam, et virtualiter negativa illa, quae infertur ex una negativa. Cujus ratio est quia, si una propositio infert unam affirmativam, illa propositio illata non potest verificari nisi supponant extrema; ergo oportet quod etiam in ejus antecedente extrema supponant, quia non potest antecedens esse verum et consequens falsum in bona consequentia; ergo oportet quod talis propositio inferens affirmativam per bonam consequentiam sit virtualiter affirmativa, hoc est exigat ad sui verificationem idem quod affirmativa, scilicet suppositionem extremorum; v.g. hfec propositio : Petrus est et non fuit albus, est virtualiter affirmativa, quia infert hanc : Petrus est albus, qua) est absolute affirmativa.

E contra vero, si una propositio infertur ex una negativa, dicitur virtualiter negativa, licet in se sit mixta) qualitatis, quia non exigit ad sui verificationem, nisi id quod exigit negativa, scilicet quod verificetur etiam sine suppositione extremorum, eoquod infertur ex una negativa, qu sine suppositione extremorum verificatur, et per consequens eodem modo verificabitur ea quam infert, quia in bona consequentia, si antecedens est verum consequens non potest esse falsum; sicut hffic : Petrus est vel non fuit albus infertur ex ista : Petrus non fuit albus, et ita prima est virtualiter negativa. Et sic propositio disjunctiva mixt qualitatis est virtualiter negativa; copulativa vero mixtae qualitatis est virtualiter affirmativa.

Propositio negativa, cum constet ex copula negata, negatio autem est malignantis natur , qu destruit quidquid post se invenit, consequenter duplicata negatio efficit affirmationem, quia prima negatio

destruit secundam. Et eodem modo, cum negatio habeat vim distribuendi, si invenit subjectum distributum, tollit distributionem ejus quod Dialectici vocant immobilitare; et sic negatio mobilitat, id est distribuit immobilitatum, et immobilitat mobilitatum, id est distributum; ut si dicas : Non omnis homo disputat, ly non omnis est idem quod quidam, particularis, de quibus in Cap. de quipollentia.

Quarta divisio est in propositionem de inesse et modalem. Modalis propositio est in qua verbum seu copula afficitur aliquo ex his quatuor modis, scilicet necessario, contingenter, possibiliter, impossibiliter; quia isti modi afficiunt ipsum verbum, quantum ad rationem et modificationem componendi propositionem et copulandi. Propositio autem de inesse est illa, qu sine talibus modis copulat, componit unum extremum cum alio, quamvis aliis adverbiis modificantibus verbum aut pr dicatum constet, quia non pertinent specialiter ad modificationem compositionis et copulationis. H propositiones : Petrus est albus; Petrus juste vivit, sunt de inesse; h vero modales : Petrus contingenter disputat; necessario videt, etc. De his modalibus latius dicemus, tractando de oppositionibus.

Omnes ist divisiones fiunt et sumuntur ex parte copul , pr ter illam, qu est in universalem et partieulnrem, etc., qu sumitur penes quantitatem ex parte subjecti. Gategorica enim et hypothetica penes copulam distinguuntur, quia categorica constat copula verbali, hypothetica conjunctione propositionum. Item affirmativa constat copula affirmata, negativa, copula negata. Modalis constat copula modificata modificatione tangente ipsam compositionem; propositio de inesse, copula simplici et absoluta.