Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 21
CAPUT VIII.
De materia propositionum.
In propositione subjectum habet rationem materiae quasi partialis respectu praedicati, quia praedicatum de subjecto dicitur et quasi in eo recipitur. Rursus subjectum et praedicatum dicuntur quasi materia copulae, quia secundum habitudinem et convenientiam praedicati ad subjectum fit vel non fit debito modo unio ipsa inter praedicatum et subjectum. Et haec habitudo terminorum, ex quibus quasi ex materia propositio componitur, dicitur absolute propositionum materia. Et est triplex, alia naturalis, alia contingens, alia remota. Naturalis in qua unus terminus est de essentia alterius; et sic vel fundant habitudinem essentialem, ut si dicas: Homo est animal, vel necessariam propria* passionis, ut: Homo est risibilis. Contingens in qua praedicatum accidentaliler convenit subjecto, et potest adesse et abesse sine subjecti corruptione, ut: Petrus est justus. Remota, in qua praedicatum repugnat subjecto, ut: Homo est lapis; et sufficit repugnantia naturalis, nam supernaturaliter id quod erat in materia remota, scilicet Deus, et homo, factum est in materia naturali, postquam Verbum factum est homo.
Praedicatio alia identica, alia' formalis. Item alia directa, alia indirecta. Identica, in qua idem de se ipso, vel synonymum de synonymo praedicatur, ut: Homo est homo. Formalis, in qua praedicatur forma, vel aliquid ad instar formae de aliquo, ut: Homo est justus; homo est animal. Praedicatio directa est in qua praedicatur id, quod habet rationem formae de eo, quod habet rationem subjecti, sive sit forma essentialis, ut definitio, vel pars definitionis
de definito, et superius de inferiori, sive sit forma accidentalis de subjecto; unde et praedicatio directa alia est essentialis, alia accidentalis. Indirecta praedicatio est in qua e converso subjectum dicitur de forma, aut definitum de definitione, ut: Coloratum est homo; animal rationale est homo; et ista proprie non est essentialis, aut accidentalis. Sed de his latius, in Logica, Q. v. Art. ii.
CAPUT IX.
De proprietatibus propositionis, quo ordine tractandae sunt.
Explicata natura propositionum, earumque divisione et diversitate materiae, sequitur ordine doctrinae agere de proprietatibus propositionis. Quaedam autem proprietates sequuntur ipsa extrema seu partes propositionis, quaedam totam ipsam propositionem. Proprietates partium propositionis, quae solum conveniunt illis prout intra propositionem, sunt quinque, scilicet suppositio, ampliatio, restrictio, alienatio, appellatio. Proprietates quae sequuntur totam propositionem sunt tres: oppositio, conversio, sequipollentia; et istae proprietates possunt inveniri tam in propositionibus de inesse, quam in modalibus. Et ideo prius agemus de proprietatibus extremorum propositionis, deinde de proprietatibus totius propositionis; et prius in propositionibus de inesse, deinde in modalibus.
CAPUT X.
De suppositione.
Suppositio definitur quod est acceptio termini pro aliquo, de quo cerificatur. Multi ex recentioribus hanc definitionem non admittunt, existimantes quod suppositio solum est