Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 309

citer universale, sed reductive, quia non dicit praedicatum simpliciter unum, sed partim unum, partim diversum; definitio autem, universalis est quod sit unum in multis; ergo sicut deficit a ratione unitatis, ita a ratione universalitatis simpliciter.

Ad secund. instant, de individuo vago dicimus: ex eodem fere principio excludi a ratione universalis simpliciter, quia non dicit solam naturam, sed etiam modum essendi, qui est individuatio, seu personalitas, ut docet S. Thomas, i part., quaest. xxx, art. iv; unde non habet unum simplicem modum praedicandi, sed praedicatur in quid et in quale: in quid, quatenus dicit naturam; in quale, quatenus dicit modum individuationis, qui extra conceptum naturae est, et a conditionibus accidentalibus dependet, quam pertinent ad hic et nunc; et ita non reducitur ad unum tantum praedicabile, sed ad plura, scilicet accidentale et essentiale. Et similiter definitio excluditur a ratione praedicabilis simpliciter, quia est terminus complexus et non simplex; reducitur autem ad secundum praedicabile, quia reducitur ad suum definitum, proprie enim sola species definitur, ut dicitur in vn Met., quia sola constat ex genere et differentia.

Ad tertiam instant, dicetur in quaest. xu, de accidente. Sufficit nunc insinuare quod adesse et abe Bse aine subjecti corruptione est idem quod sine destructione conceptus quidditativi; et sic intelligitur definitio accidentis; et ita mors et existentia sunt accidentia, quia, licet non adsint, vel absint sine corruptione physica, quae pertinet ad existentiam, bene tamen sine metaphysica, quae pertinent ad quidditatem subjecti cui convoniunt. Quod secus accidit in propria passione, cujus connexio ad subjec-

tum si destruitur, destruitur essentia ex consequenti.

Ad confirmat, respondet.: Aliquos existimare ex unione naturae humanae ad Verbum resultasse nova praedicabilia, quae vocant assumptiva, quia neque essentialiter, neque accidentaliter dicuntur de Deo, sed substantialiter. Gaeterum evidenter S. Thomas, iii part., quaest. xvi, artic. i, sentit eodem modo praedicari naturam humanam, facta incarnatione, atque de quolibet alio individuo talis naturae, alioquin illa persona non esset univoce homo, si essentialiter non praedicaretur homo de illo, sicut de aliis individuis. De quo videatur ibi Gajetanus. Et quando dicitur quod Deo accidentaliter et ex tempore convenit esse hominem.

Respondet. : Quod Deo ut subsistenti in natura divina accidentaliter convenit esse hominem, et in tempore Deus factus est homo; Deo autem ut subsistenti in natura humana, et supposita incarnatione, essentiale est esse hominem, quia sic est individuum hominis,

Et cum instatur: Ergo nb aeterno est homo, quia essentiales propositiones sunt aeterna. Negatur consequentio, propter variationem appellationis. Quia quando dicitur: Deus est homo ab aeterno, ly Deus tenetur absolute, et facit sensum absolutum, applicatur enim Deo sine aliqua restrictione, et sic involvit Deum prout subsistit in natura divina, de Deo autem ut subsistenti in natura divina temporaliter dicitur quod est homo, et non ab aeterno. Si autem restrictive sumatur pro Deo ut subsistenti in natura humana, seu Deo incarnato, sic est propositio aeternae veritatis, sumendo ly est quantum ad connexionem et convenientiam, non quantum ad existentiam. In his autem propositionibus, propter periculum errandi, non de