Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 310
bet ita absolute concedi propositio, sed cum restrictione.
Secundo arguit. : Sufficiunt duo praedicabilia, in quae omnia alia conveniunt, scilicet praedicabile essentialiter, et accidentaliter; ergo superfluunt quinque. Si dicas illa duo esse genera praedicabilium, non species ultimas, in quasilla necesse est quod dividantur. Contra : quia si quinque praedicabilia sunt infimae species, plura debent poni quam quinque ; nam sicut praedicatio in quid dividitur in praedicationem de pluribus specie differentibus, quae est genus, et de pluribus numero differentibus, quae "est species, ita praedicatio in quale essentialiter potest dividi in illud quod praedicatur de pluribus specie differentibus, scilicet differentia generica, et quae de pluribus numero differentibus, ut specifica. Similiter genus potest dividi in supremum et subalternum. Et sicut dividitur praedicabile penes praedicationem in quid et in quale, essentiale et accidentale, cur non etiam penes praedicationem separabiliter et inseparabiliter, intrinsece et extrinsece, possibiliter et impossibiliter, et alios similes modos, qui diversas species praedicabilitatis constituent.
Confirm. : Quia Philosophus, i Topie., cap. iii, nominat solum quatuor praedicata, scilicet genus, definitionem, proprium, et accidens; ergo totidem erunt praedicabilia, quia sic se habent sicut praedicata. Quod si per ordinem ad praedicamenta sumatur numerus praedicabilium, cum sint decem modi essendi, scilicet decem praedicamenta, totidem erunt praedicabilia, quia modus praedicandi sequitur modum essendi.
Respond. solutione data ad argumentum. Et ad primam replicam dicitur: quod praedicari de pluribus specie differentibus, si praecise su-
matur, non distinguit formaliter praedicabilia, cum idem genus praedicetur de speciebus et individuis diversis, et eadem differentia, et proprietas generica similiter. Sed formalis distinctio inter genus et speciem est quod genus praedicatur in quid incomplete, id est non integram quidditatem, sed ejus partem, species autem in quid complete, id est integram quidditatem, integra autem ratio quidditatis non nisi de pluribus individuis praedicari potest. Et dicimus praedicare integram quidditatem, non quia explicet totum quod est in individuo, etiam modum singularitatis, sed totum quod pertinet ad quidditatem in individuis. Differentia autem sive sit generica, sive specifica, semper praedicat partem essentialem, non totum; unde in modo praedicandi non differt, sed in re materiali quam praedicat. Et similiter genus supremum et subalternum habent eumdem modum praedicandi, scilicet partem quidditativam, non totam quidditatem, licet una pars quidditativa sit universalior et superior altera, hoc enim per accidens se habet in formali modo praedicandi per modum partis in quid, de quo fursus dicemus in q. de genere et de differentia.
Ad ultimam instantiam dicitur: non omnes modos variare per se rationem praedicabilitatis, nisi illos, qui per se variant modum identificationis et connexionis extremorum secundum rationem unius in multis, sicut essentialiter et accidentaliter se habere, per modum quid vel quale. Reliqui vero, qui modum istum connexionis et identitatis per se non variant, neque diversa praedicabilia constituunt, nisi ad istos modos essentialiter et accidentaliter reducantur, sicut reducuntur ly intrinsece et extrinsece, et, in aliquibus, separabiliter et inseparabiliter,