Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 311
sicut si inseparabile sit accidens, et inseparabile proprium; quando tamen inveniuntur intra genus accidentale tantum, per se non variant rationem predicabilitatis unius de multis.
Ad confirm. Respond. : Illo loco Aristotelem non numerare modos predicandi universalium de inferioribus, cum etiam numeret definitionem, quae est quid complexum. Sed numerat praedicata, ex quibus loci arguendi deducuntur ad varias quaestiones. Et quia idem argumentum sumitur ex specie et ex differentia ultima illius (genus enim rationem importat magis indeterminatam), ideo Aristoteles compendio tradidit speciem et differentiam uno nomine definitionis.
Et ad instantiam, quae additur de numero praedicamentorum, respondetur: quod modi praedicabilium non sequuntur modum essendi absolute et secundum participationem entis, sed comparativum, quo connectuntur inferiora cum superioribus. In summa, praedicamenta distinguuntur in accidentibus penes diversum modum participandi substantiam, ipsa autem substantia per hoc quod habet esse per se; praedicabilia vero, penes diversum ordinem universalis ad inferiora.
ARTICULUS II.
Utrum haec divisio sit generis in species et immediata.
Circa primam partem difficultatis propositae, scilicet an sit divisio generis in species, notandum est ex duplici capite provenire difficultatem. Primo, quia inter ipsa praedicabilia quaedam accidentaliter praedicantur, ut duo ultima, proprium et accidens, quaedam essentialiter, ut tria prima; non videtur autem aliquid univoce se habere ad hoc
quod est accidentaliter et essentialiter dici.
Secundo provenit difficultas ex ipsa complicatione divisionis, quia si universale est genus ad quinque praedicabilia, et unum ex membris dividentibus est genus, coincidet divisum cum membro dividente. Nec sufficit dicere quod universale, quod est hic divisum, formaliter in se est universale, denominative autem genus, quod non est formaliter coincidere cum membro dividente. Contra enim est, quia sic eidem intentioni universalitatis conveniret esse universale formaliter et denominative, essentialiter et accidentaliter. Nam in se essentialiter universalitas est, et cum denominative sit genus, genus autem quaedam universalitas est, accidentaliter habebit universalitatem quae est in genere, cum tamen essentialiter sit ipsa universalitas in communi, quae in ipsum genus ingreditur.
Prima difficultas aliquos compulit ut dicerent hanc divisionem esse analogam, licet respectu trium primorum praedicabilium univoca sit. Alii autem univocam esse putant, et generis in species. Alii mediant inter utrosque, dicendo quod universale metaphysicum, seu pro unitate et aptitudine ad multa, est analogum, pro relatione autem rationis, quae est secunda intentio, est univoca. Apud omnes tamen certum est quod universale sumptum materialiter et pro substrato, non est univocum ad omnia praedicabilia, imo nec respectu unius tantum, nam genus, verbi gratia, potest habere pro materiali, quod denominat, tam ens reale, quam ens rationis, substantiam et accidens. Quare non loquimur nisi pro universali formaliter accepto.
Secunda vero difficultas non minus aliquorum torsit ingenia, qui dividunt duas universalitates, aliam