Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 312
^)er se et intrinsecam, aliam per accidens et extrinsecam. Prima est, quae convenit naturis, et in eis exercetur, easque denominat, resultat enim ex abstractione naturarum. Secunda est, quae super ipsam universalitatem reflectit, et diversas intentiones, seu modos universalitatis in unum adunans, eis tribuit iterum aliam denominationem universalis accidentaliter et denominative; ita quod, sicut prima universalitas respectu naturarum denominative se habebat, licet in se universalitas esset, ita secunda universalitas respectu primae denominative et accidentaliter se habet. Unde non repugnat, in his secundis intentionibus, unum et idem praedicatum essentialiter et accidentaliter eidem inesse; et quod eadem intentio possit esse superior et inferior respectu ejusdem, non eadem intentio, et praedicatum numerice sumptum, sed specifice, seu universaliter, quia intentio universalitatis, quae essentialiter et formaliter est talis, rursus potest denominative induere universalitatem per reflexam cognitionem, qua illi attribuitur alia universalitas. Verbi gratia, animal per universalitatem et abstractionem dicitur genus. Rursus illa intentio generis, ut convenit cum alia intentione generis reflexe cognoscitur et abstrahitur, ab illaque abstractione denominatur species quaedam universalium, hoc enim est genus. Quod totum non continet aliud mysterium, quam vulgarem illam doctrinam, quod potest aliquid formaliter esse genus, et denominative species, formaliter universale in communi, et denominative tale universale, quod est genus. Ita Martinez, disput. i, super Porph., q. iv.
Dicendum nihiliominus est : Divisionem hanc universalis in quinque universalia, seu praedicabilia esse univocam, et per modum generis in
species. — Hanc communiter sequuntur auctores, praesertim Thomistae, et etiam schola Scoti. Et fundamentum est, quia ista quinque praedicabilia, quantumcumque accidentaliter praedicentur ut proprium et accidens, vere et univoce praedicantur de multis; ergo univoce sunt universalia. Antecedens est D. Thomae, i Contra gentil., eap. xxxm, ubi dicit: « Quod omne, quod univoce praedicatur, vel est genus, vel species, vel differentia, vel proprium, vel accidens »; ergo omnia ista quinque praedicabilia fundant univocam praedicationem. Praedicatio autem univoca in omnibus, quae univoce praedicantur, simpliciter est eadem, salvatur enim una ratio quae praedicatur de multis, siquidem univoca praedicantur secundum eamdem rationem; ergo quidquid univoce praedicatur simpliciter salvat veram et liropriam universalitatem, quae solum consistit in hoc quod sit unum in multis. Unde aliud est quod praedicatio aliqua sit secundum quid, quantum ad entitatem quam praedicat, aliud quod sit secundum quid, quantum ad universalitatem secundum quam praedicatur. Ad primum enim sufficit identitas accidentalis inter praedicatum et subjectum; ad secundum vero requiritur quod id quod praedicatur simpliciter non sit unum in multis, ad quod necesse est vel quod non habeat unitatem simpliciter, vel quod ea de quibus dicitur non sint plura simpliciter. Quidquid autem univoce praedicatur unum simpliciter est, et de pluribus dicitur; ergo habet universalitatem univoce. Unde bene stat aliqua analogari in ratione entis, et non in modo praedicationis.
Quod vero per modum generis se habeat oonstat, quia dividitur in illas quinque intentiones praedicabilium, quae non differunt inter se solo numero, sicut duae intentiones ge-