Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 313

neris, vel speciei, vel differenti@ ; ergo differunt specie in genere intentionis, habet ergo se ad illa ut genus.

Ad primam ergo difficultatem a principio dicitur : quod ultima duo pr@dicabilia dicuntur accidentaliter, quod est dici secundum quid ex parte rei, qu@ pr@dicatur, non tamen dicuntur secundum quid quantum ad modum universalitatis, quia in hoc retinent rationem unitatis, qu@ dicitur de multis.

Instabis: Quartum et quintum pr@dicabile solum dicuntur denominative; denominativa autem non sunt univoca: tum quia distinguuntur ab univocis et ffiquivocisa Philosopho, in Antepr@dicamentis; tum quia dicunt concretum accidentis, quod est ens per accidens, et consequenter non habet rationem unius pr@dicabilis; tum denique quia accidens utitur quidem subjecto quod denominat, sed non identificatur cum illo, neque ex pluribus subjectis potest abstrahi unum accidens, nisi eo modo quo forma abstrahitur a materia, qu@ est abstractio formalis, non autem abstractione totali, sicut requiritur ad universale.

Respondetur : Prffidicationem quarti et quinti pr@dicabilis esse quidem denominativam, sed non tollere quod possit etiam esse univoca, vel @quivoca; quando enim distinguitur a Philosopho ab ffiquivocis et univocis, non ita distinguitur, quasi non possit eylem utrumque convenire, sed quia non convenit sub eadem ratione. Quomodo autem eonducebat ad doctrinam Philosophi distinguere ab ffiquivocis et univocis denominativa, dicemus in Anteprffidicamentis. Quod vero dicitur denominativum esse ens per accidens :

Respond.: Formaliter non esse ens per accidens, seu ex parte form@; album enim solam qualitatem signi-

ficat, ut dicit Aristoteles, cap. de substantia, et D. Thomas, v Metaphysic., lect. ix. Sed constitutum ex subjecto et accidente est ens per accidens, sed hoc non praedicatur denominative, solum enim de substituto, seu subjecto fit pr@dicatio denominativa, cum de illo forma pr@dicatur.

Et ad tertiam instantiam dicitur quod inter accidens et subjectum non est identitas quidditativa et intrinseca, sed denominativa, et omnia inferiora conveniunt in accidente, sicut in denominante, non sicut in constituente, et sic resultat universale praedicationis denominativffi, et hoc simpliciter est universale, licet secundum quid identificetur cum subjecto ex parte entitatis, praedicatur autem absolute ex parte universalitatis et modi sub quo identificatur.

Ad secund. difficult. respondetur ex doctrina data : quod in istis intentionibus aliud est esse formaliter universale, vel genus, vel speciem, aliud denominative. Et potest contingere quod aliqua intentio sit formaliter genus et denominative species, et formaliter universale et denominative genus. Neque hoc est idem esse essentialiter et accidentaliter tale sub eadem ratione, sed secundum diversa, ut statim dicemus; quod contingit propter reflexionem intellectus supra suos actus et denominationes. Cum enim resultet aliqua intentio ex abstractione alicujus natur@, rursus supra istam intentionem reflectit intellectus, et intentionem sic de novo cognitam tanquam rem quamdam vel naturam nova illa abstractione et intentione afficit et denominat. Et sic de aliis intentionibus in infinitum, quod non consistit in alio, quam in hoc quod est unam intentionem, qu@ denominat naturam in qua fundatur, posse iterum cognosci tan-