Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 314
quam rem et naturam quamdam, sicque de novo fundare aliam intentionem, quae denominet ipsam. Et sic respectu naturae, in qua fundatur, est forma denominans, quod est formaliter esse universalitatem, ipsa vero concepta ut natura quaedam est fundans et denominata ab alia secunda intentione inde resultante, et sic est denominative universalis.
Dicimus ergo : Quod universale in communi non coincidit cum membro dividente, quod est genus formaliter, et ut quo, sed denominative, et ut quod : id est universale in communi non est forma, qua aliquid est genus, sed qua est universale, illa tamen forma concepta ut res quaedam suscipit in se denominationem generis respectu quinque praedicabilium, et sic denominatur a suo membro dividente. Et eadem ratione unum membrum dividens potest a suo opposito denominari, sicut genus potest dici species, id est intentio generis denominatur esse quaedam species universalis, et individuum est species, id est intentio individui quaedam species est intentionis. Et specieitas in abstracto etiam potest denominari species, quia formae rationis per omnia transcendunt, quia in omnibus fundantur.
Si instes : Universale includitur in differentiis contrahentibus ipsum : tum quia differentiae contrahentes etiam universaliter praedicantur; tum quia unum ex praedicabilibus est differentia. Ergo universale non est genus ad illa, quia genus extra differentias est.
Respondet, negando antecedens : Nam differentiae quibus dividitur universale in quinque praedicabilia non sunt relationes universalitatis, sed modi differentiales, quibus relatio ista contrahitur, et ideo formaliter non sunt universalitas; possunt
tamen esse denominative, sed hoc non est includi in illis formaliter et essentialiter genus, sed ipsa posse esse fundamentum universalitatis, hoc enim convenire potest omni enti abstrahibili, sive sit reale, sive rationis. Quod autem unum ex praedicabilibus sit differentia, non arguit quod universale includitur formaliter in differentiis, id est in modis se contrahentibus, sed in intentione differentiae, quae est quaedam species universalitatis ex tali modo contrahente resultans, scilicet ex modo in quale essentialiter.
Circa secundum, quod in titulo articuli quaeritur : An divisio ista in quinque praedicabilia sit immediata?
Respondetur : Parum referre sic, vel aliter loqui. Potest enim dici quod universale immediate dividitur in universale essentiale et accidentale, non quidem sumendo essentiale et accidentale absolute, sed prout invenitur in ratione universalis, quatenus scilicet unum existens respicit multa modo essentiali, vel modo accidentali. Deinde vero modus respiciens plura essentialiter alius est in quid per modum generis, vel in quid per modum speciei, vel in quale per modum differentiae. Et similiter modus respiciendi plura accidentaliter alius est accidentaliter proprie, vel accidentaliter communiter. Et sic potest dici quod est divisio immediate in illa duo membra tanquam generica, et mediate in istas quinque tanquam in species infimas.
Potest etiam dici quod universale immediate dividitur in illas quinque species, quia praedicatio essentialis et accidentalis ut sic, non per se dividunt rationem universalitatis, nisi quatenus pertinent ad ipsam rationem generis, vel speciei etc. Absolute enim essentiale vel accidentale potest inveniri etiam ex-