Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 315
tra praedicationem universalem ; sicut cum dico : Petrus est hic homo, est praedicatio accidentalis : non ergo essentiale et accidentale ut sic, sunt per se et proprie differentiae universalis, cum extra praedicationem universalem inveniantur, sed solum accidentale et essentiale quatenus constituunt, vel imbibuntur in ipsa ratione generis, vel speciei, vel proprii etc.
QILESTIO VII.
DE GENERE.
ARTICULUS I.
Utrum definitio generis tradita a Porphyrio sit bona.
Genus logicum definitur a Porphyrio : Id quod praedicatur de pluribus specie differentibus in eo quod quid. In qua definitione tria explicantur.
V Primum est ratio communis omni praedicabili, in illis verbis : quod praedicatur de pluribus ; hoc enim omni praedicabili commune est. Unde intelliges non definiri hic universale pro materiali, seu substrato, sed pro ipsa ratione universalis, quia illud praedicatum commune, scilicet praedicari de pluribus non est naturae, sed universalitatis.
Secundum, quod explicatur in definitione, est id quod specialiter pertinet ad rationem generis ex parte termini quem respicit, a termino enim relationes specificantur. Et sic ponitur illa particula : de pluribus specie distinctis; haec enim respicit pro termino universalitas generica.
Tertium denique, quod explicatur in hac definitione, est modus seu ratio praedicandi, scilicet in quid.
Quantum ad primam particulam: Quid sit praedicari de pluribus satis in superioribus explicatum est, id enim pertinet ad rationem universalitatis. Quid sit autem id, quod de pluribus praedicatur tanquam essentiale definitum cui ista definitio essentialiter convenit, dicemus in sequenti articulo. Unde ad exactam explicationem hujus definitionis sufficit explicare in praesenti illas duas particulas : de pluribus specie differentibus, et in quid.
Igitur, quoad priorem particulam : de pluribus specie differentibus, dicendum est quod, licet alia praedicabilia possint dici de pluribus specie differentibus, sicut aliquae differentiae genericae, et proprietates etiam genericae dicuntur de subjectis specie differentibus, tamen hoc materialiter se habet in talibus praedicabilibus.
Solum autem generi formaliter et per se convenit praedicari de pluribus specie differentibus ; alia enim praedicabilia, licet possint praedicari de pluribus specie differentibus, tamen etiam salvantur sine hoc quod praedicentur de pluribus differentibus specie, ut patet in differentiis et proprietatibus specificis, unde non habent specie differre ea quae sunt inferiora talium praedicabilium ex eo praecise quod inferiora illorum sint.
Genus autem ex eo praecise quod genus est habet quod ea quae sunt ipsi inferiora specie differant, quia ex intrinseca ratione generis dicit aliquid contrahibile et divisibile per differentias specie diversas, quae differentiae continentur in ipso genere potentialiter, et ex illo originantur, ut bene notavit Cajetanus, super istud caput de genere, ex Alberto Magno, unde ex ipsa formali ratione generis petit habere inferiora specie distincta.
Secunda particula, scilicet: praedi-