Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 316
cari in quid, explicat modum et rationem formalem pr»dicationis generis, quatenus genus est. Ad quod intelligendum oportet advertere quod illa particula in quid, ut s»pe docet S. Thomas, potest quaerere vel de supposito, vel de natura : sicut quaerenti quid natet in mari, respondemus quod piscis; et quaerenti quid est homo, respondemus quod animal rationale ; et in praesenti, cum dicitur quod genus praedicatur in (?wftf,intelligiturhoc secundo modo, non primo..
Rursus secundo, oportet videre quomodo praedicatio in quid differat a praedicatione in quale, non solum quando accidentalis est, id enim est manifestum, sed etiam quando essentialis, sicut praedicatur differentia. Non enim debemus dicere absolute quod differentia praedicatur in quid, ut admittunt quidam recentioree, sed genus praedicatur in quid, et differentia in quale; id est genus praedicatur modo substantivo quidditativo, differentia autem modo adjectivo essentialiter etiam, ut notat S. Thomas, Opusc. xlviii, c. de genere, in fine ; et ideo dicitur differentia, praedicari inquale quid, id est in quale essentiale, seu quidditativo, differentia enim, licet essentialis sit, munus tamen et praedicationem differentiae exercet per modum adjacentiae, non per modum substantivi, quod pertinet ad quid.
Et ratio est: Quia differentiae munus est non praebere primum fundamentum quidditatis, sed advenire generi, illudque determinare ut constituatur species; unde nunquam se habet ut primum fundamentum et prima ratio quidditatis, sed tanquam ratio contrahens, et adveniens alteri, illudque determinans, unde modus ejus est determinare et actuare aliquid prius praesuppositum et contrahibile, ut genus, et ideo ad genus pertinet modus substantivus,
ad differentiam autem medus qualificativus, seu adjacenti», et illud dicitur quid, hoc quale. Et quando Philosophus dixit in vii Topic., cap. ii, utramque partem definitionis pr»dicari in quod quid, sensus est quod utraque pars pr»dicatur essentialiter, diverso tamen modo, genus in quid, et differentia in quale.
Tertio consideratur adhuc in ipso modo pr»dicandi in quid differentia qua pr»dicatur genus in quid, et qua pr»dicatur species; pr»dicatur enim species in quid complete, quia pr»dicat integram et completam rationem quidditatis, et genus pr»dicatur in quid incomplete, quia prffidicat partem constitutivam / essenti», qu» potentialis est, et prima, et tanquam fundamentum differenti» contrahentis. Uterque autem modus significandi dioit modum substantivum et in quid. Cujus ratio est. quia substantia significatur ut totum et completum ens, pertinet enim ad substantiam habere rationem totius et suppositi. Similiter pertinet ad modum substanti» eae quasi substans, seu fundamentum aliorum, et id quod habet rationem primi in aliquo genere. Inde traeta est similitudo ut modo substantiva dicantur significare, vel ea qu« significantur per modum totius, vel qu» significantur per mordum fundamenti et primi in ali« quo ordine. Et species quidem significat per modum quid, seu per mordum substantivum, quia significat integrum et completum in ratione quidditatis. Genus autem significat per modum quid, et modo etiam auferstantivo, quia significat per modum primi pr»dicati, quod est fundamentum et radix aliorum. Et hoe totum explicat ipsa definitio dicemdo in definitione generis, quod prodicatur in quid de pluribus specie differentibus, id est quasi contrahibile per differentias specificas, id