Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 317

autenl quod est contrahibile est primum pr#dieatum, continens illas in potentia. In definitione autem speciei dicitur : in quid de pluribus numero differentibus, per quod designatur integra ratio quidditatis non amplius contrahibilis per differentias formales et specificas, sed multiplicabilis per singulares, quae sunt materiales.

Si inquiras : Utrum ista definitio generis sit essentialis, vel descriptiva?

Respondetur : Ut traditur a Porphyrio descriptivam esse, ut ipse significat, et D. Thomas sic eam vocat Opuscul. XLvm, cap. ii. Essentia enim generis consistit in ratione universalitatis, quae tali modo respicit inferiora, quod sunt specie distincta, et per modum quid. Definitio autem ejus traditur per praedicabilitatem, quae est passio universalis. Ergo explicat naturam generis per proprietatem, quod est esse descriptivam. Potest tamen reduci ad essentialem dicendo : Genus est universale respiciens (vel aptum respicere, si fundamentaliter tradatur) plura specie distincta in quid. Ubi traditur definitio per praedicatum superius, seu genericum, quod est ly universale. Et per differentiam intrinsecam, scilicet tali modo respicere, id est in quid, et talem terminum habere scilicet plura specie distincta.

Solvuntur argumenta.

Contra particulam in quid arguitur : Nam convenit aliis a definito, etiam si sumatur praedicatio in quid de pluribus specie distinctis; et praedicari in quale potest convenire generi; ergo male ponitur illa particula. Antec. quoad primam partem prob.: Nam ens praedicatur in quid de plu-

ribus specie distinctis; est enim praedicatum quidditativum, ut pote in ipsis quidditatibus imbibitum; et tamen non est genus, cum sit analogum. Ipsa etiam definitio praedicatur in quid de definito; quaerenti enim quid est homo, recte respondetur : animal rationale. Et ipsa etiam differentia, cum sit nobilior genere, nobiliori etiam modo debet praedicari; est autem nobilior modus praedicari in quid, hoc est praedicari substantive, quam praedicari in quale, quod est praedicari adjective, et per modum accidentis; ergo debet illi convenire, et non solum generi. Quoad secundam partem prob.: Quia in praedicamento substantiae genera et species vocantur secundae substantiae; has autem dicit Philosophus, in cap. de substantia, text. vii, significare quale quid, et addit quod genus et species circa substantiam qualitatem determinant; ergo genus praedicatur in quale. Deinde haec praedicatio : Album est coloratum, est praedicatio generis, sicut haec : Albedo est color; et tamen coloratum praedicatur per modum adjacentis, et consequenter in quale; ergo non est de ratione generis praedicari in quid.

Respond. Neg. antec. Ad primam partem respond. : Quod ens non est praedicatum quidditativum, sed transcendens, et in omni re imbibitum, sive ad quidditatem pertineat, sive non; unde quod est commune quidditati et non quidditati non potest quidditativum conceptum constituere. Et ita praesupponitur conceptus transcendens ad conceptum quidditatis, non illum constituit, nec magis pertinet ad quid, quam ad quale. Sicut enim quando dicimus: Quid est homo, et respondetur quod ens, sic etiam quando dicimus: Qualis est homo, et responderi potest quod ens. Et ulterius, quia