Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 318

ens analogum est, non praedicatur in quid simpliciter et secundum unam rationem, sed secundum plures, et solum proportionaliter unam, genus autem praedicatur in quid simpliciter et ut unum.

Ad id quod dicitur de definitione, respond. : Quod definitio est quid complexum, et continet non solum rationem in quid, sed etiam rationem in quale; constat enim ex genere et differentia, nec praedicatur in quid, sicut genus, sed ad modum speciei, per modum integrae quidditatis, quam explicat.

Ad id quod dicitur de differentia, respond. : Quod, licet sit nobilior quam genus ex parte rei significatae, ex parte tamen modi praedicandi non praedicatur in quid, quia modus praedicandi non sequitur praecise modum essendi in re, sed modum concipiendi. Quod S. Thomas docet, vii Metaph., lect. i; et Opusc. xiii, cap. xix. Differentia autem concipitur ad modum determinantis et actuantis, genus autem ut determinabile et contrahibile. Et ideo hoc fundat in quid, modo explicato, illa vero in quale.

Ad secundam partem argumenti, respond. : Quod Philosophus vocat secundas substantias quale quid, et quod determinant qualitatem, non respectu naturae et quidditatis, sed comparatione ad primas substantias, quae significant suppositum sustentans; respectu enim suppositi, tam species, quam genus, et reliqui gradus superiores habent rationem praedicati, et rationem formae sustentatae a supposito; comparative autem ad naturam et essentiam, quam constituunt, una pars constituens, scilicet genus dicitur in quid, et alia, scilicet differentia dicitur in quale. De qua solutione videndus est Gajetanus, super cap. v Gategoriar. Unde etiam solvitur alia instantia : quia genus se habet

ut forma respectu inferioris de quo praedicatur; ergo non praedicatur in quid, sed ut informans. Resp. enim quod genus se habet ut forma non ex parte rei, quam explicat, neque comparative ad naturam, quam constituit, sed ex parte modi se habendi ut praedicatum quod respectu subjecti induit modum formae, et comparative ad primam substantiam, a qua sustentatur; quo sensu D. Thomas, i-ii, quaestion. xvm, art. vii, ad 3, dicit quod genus comparatur ad speciem ut quid formalius, quatenus est minus contractum.

Ad ultimam prob. resp. : Quod in illa praedicatione : Album est coloratum: ly coloratum tenetur substantive respectu albi, licet sit adjectivum respectu corporis, seu subjecti coloris; unde respectu subjecti erit praedicatio denominativa et adjectiva, respectu tamen albi, quod est suum inferius, est praedicatio quidditativa, ratione formae importatae.

Secundo arguitur : Contra particulam : depluribus specie differentibus. Nam genus etiam praedicatur de pluribus numero differentibus, sicut animal de Petro et Paulo; ergo non explicatur in definitione adaequatus terminus generis.

Si dicas solum explicari immediatum, qui est species, instatur in praedicatione generis de individuis genericis, ut quando praedicatur animal de hoc animali, et de illo animali; tunc enim immediate praedicatur de individuis, et non de speciebus; ergo definitio est diminuta. Item genus potest praedicari de pluribus non solum specie, sed etiam genere differentibus, sicut genus supremum, quod praedicatur de pluribus generibus mediis, quae sunt species subalternae; ergo illa particula: de pluribus specie differentibus non sufficienter explicat intentionem generis in communi.