Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 22

acceptio nominis pro re quam significat, nec distinguunt suppositionem a significatione seu ab exercitio significationis, qua vox substituitur in significando loco rei. Unde illud antiquum et acceptatum principium, quod aliqua? propositiones sunt de subjecto non supponente, et ideo, si sint affirmativae, falsae sunt, ab ipsis rejicitur; quia omne nomen sive intra, sive extra propositionem supponit, hoc ipso quod substituitur pro aliquo apud intellectum; nam et Aristoteles dixit, in i Elenchorum, quod quia res nobiscum ferre non possumus, utimur nominibus pro rebus.

Gaeterum evidenter distinguit S. Thomas inter significationem nominis et suppositionem in Q. ix, de Potentia, Art. iv, in corpore, et ad 6. Et idem colligitur ex I P., q. xxxix, Art. v, ad 5, ubi admittit illam regulam Sophistarum : « Quod nomina substantiva supponunt, adjectiva vero non supponunt, sed copulant. » Ergo apud S. Thomam non est idem significatio quod suppositio; adjectiva enim significare constat.

Denique rationem hujus assignationis S. Thomas, in m Sent., Dist. vi, Q. i, Art. m, ubi ita inquit: « Quod in quolibet nomine est duo considerare, scilicet id a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis, et id cui imponitur, quod dicitur; substantia nominis et nomen proprie loquendo dicitur significare formam, sive qualitatem, dicitur vero supponere pro eo cui imponitur. » Et inde infert, in solutione ad 1, « quod diversitas suppositionis non facit aequivocotionem, sed diversitas significationis. » Distinguit ergo manifeste S. Thomas suppositionem non significatione. Et nos ex ejus verbis dicimus quod, cum significatio nominis sit quaulam substitutio pro re significata, dupliciter potest intelligi substitutio, uno modo

substitutio repraesentativa, qua ipsae voces nobis ingerunt res significatas; et haec non est suppositio, sed significatio. Alio modo est substitutio quasi applicativa (et ideo solum est intra propositionem ubi fit applicatio ad copulam et ad extremum), qua, postquam intellectus accepit repraesentationem et significationem vocis, vel conceptus, applicat diversimode in propositionibus ipsum nomen, ut stet pro eo cui vult aliquid applicare; sicut cum dico : Homo est albus, ly homo non solum mihi repraesentat naturam humanam, sed etiam substituo illud pro eo cui applicanda est albedo per illam copulam est. Unde considerat intellectus, an respectu talis copulae detur vere et proprie subjectum quod sit homo, et si datur, vere substituit tale subjectum in propositione; si autem non invenitur, substitutio est nulla, sicut si dicerem: Antichristus fuit bonus; Adam est albus, non substituo, nec suponunt illa subjecta, quia respectu illius copulae fuit non datur, nec applicatur Antichristus, et respectu illius copulae est, non datur Adam, et sic vocantur propositiones de subjecto non supponente.

Sic ergo explicatur definitio: Supposito est acceptio termini, id est acceptio substitutiva ab intellectu facta in ordine ad aliquam copulam in propositione; et sumitur pro acceptione passiva ex parte termini accepti, non pro activa ex parte intellectus accipientis. Additur in definitione : pro aliquo de quo verificatur. Intellige pro quo verificatur illa acceptio termini seu substitutio, non de quo verificatur propositio. Non enim requiritur ad suppositionem veritas seu verificatio propositionis, siquidem etiam in propositione falsa datur suppositio; ut cum dico : Homo est lapis, ly homo supponit, quia vere invenitur id cui convenit