Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 319
Resp.: Quod genus praedicatur de pluribus numero differentibus mediate, scilicet hoc ipso quod praedicatur de pluribus specie differentibus. Cum enim sub specie contineantur individua, et quidquid praedicatur universaliter de aliquo praedicatur de omni contento sub illo, per principium dici de omni, consequenter genus praedicatur etiam de pluribus numero differentibus, non tamen sicut species infima, quae immediate de illis praedicatur.
Et ad replic. de individuis genericis, resp.: Quod etiam praedicatur de illis mediate, sive sint contenta in eadem specie infima, sive in diversis. Exprimunt enim individua generica, gradum genericum individuatum, non exprimendo gradum specificum, mediante quo sub generico continentur. Et quia non exprimunt ipsum gradum specificum, illum tamen includunt, et mediante eo pertinent ad genericum, ideo dicuntur mediate contenta, licet non repugnet talia individua generica ad diversas species pertinere ratione* inclusionis talium specierum, semper tamen de illis, quatenus individua sunt, gradus genericus non nisi mediate praedicatur, quia mediate contrahitur et convenit individuis, licet aliquando solus gradus genericus exprimatur, omisso specifico, et hoc modo praedicantur illa individua generica.
Ad secund. partem argum. dicitur: Genus supremum praedicari de pluribus genere differentibus, non quatenus genera sunt, sed quatenus subalterna; genus autem quod subalternatur alteri superiori, subjicitur illi quatenus species quaedam est, quia subjicitur illi quatenus constat ex illo et ex differentia, quod est esse speciem. Unde genus praedicatur de pluribus, quatenus specie differunt, quia quatenus species ei subjiciuntur. Et
ideo non dicuntur differre genere, nisi quae differunt praedicamento; nam quae sunt intra idem praedicamentum differunt penes differentias contrahentes et consequenter constituentes aliquam speciem, omnis enim differentia speciem constituit.
Ultimo arguitur, probando quod ista definitio est essentialis: Quia intentio praedicabilitatis includitur in ratione hujus intentionis, quae est genus, ut S. Thomas dicit, in rv c. de Ente et essent., in fine. Ubi etiam addit quod praedicari convenit generi per se, cum in ejus definitione ponatur; ergo sentit praedicabilitatem essentialiter pertinere ad essentiam generis, et praesertim quia iste tractatus agit per se de praedicabilibus; ergo res quatenus pertinent ad istum tractatum essentialiter definiuntur, quando per praedicabilitatem definiuntur.
Respond.: Sensum D. Thomae planum esse, quod praedicabilitas est de ratione generis, et per se illi convenit, et essentialiter, sumendo praedicabilitem pro radice, non pro ipsa formali intentione praedicabilitatis. Radix autem praedicabilitatis universalitas est. Vel, si praedicabilitas sumatur formaliter, intelligitur convenire per se generi, et in ejus intentione claudi perseitate secundi modi, et tanquam passio, non perseitate primi modi, et tanquam praedicatum essentiale. In hoc autem tractatu agit Porphyrius de praedicabilibus, non prout distinguuntur ab universali, sed prout in illo radicantur, et includendo ipsam rationem universalis, non excludendo. Unde oportet quod definitiones essentiales etiam per ipsam rationem universalis tradantur.