Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 327
Ex parte autem rei significat , seu concept , ratio totius et ratio partis consideratur secundum quod constituunt ipsam quidditatem, vel ipsa quidditas consideratur ut constituta; et hoc modo solum in tribus primis praedicabilibus invenitur ratio totius et partis, quia genus et differentia concurrunt ad componendam speciem, et ideo designant partes illius, species autem est ipsa quidditas totalis 6t integra, ex genere et differentia constituta. Unde licet genus et differentia ex modo concipiendi, tanquam universalia habeant rationem totius, ex parte tamen rei, quam explicant, non totam quidditatem explicant, sed partem.
Secundum, quod advertimus, est quod in metaphysica compositione proprie non sunt partes, sicut in physica, sed gradus. In compositione enim physica conjunguntur duffi partes separabiles, sicut patet quod materia modo est sub una forma, modo sub alia, et forma rationalis etiam est sine materia, unde ex illis partibus ita componitur totum, quod una pars non includitur in alia, nec praedicatur de alia, nec de toto, non enim dicimus quod anima est corpus, vel homo, vel e contra. Atvero partes metaphysic non sunt res distinctae componentes unum totum, sed diversae designationes ejusdem rei penes magis et minus determinatum, ut S. Thomas docet, in tertio capite de Ente et essentia. Quare cum isti gradus metaphysici solum differant penes designationem magis vel minus determinatam ejusdem rei, non possunt proprie importare partes, quae realiter inter se sint distinct , sed idem totum magis vel minus designatum, et magis vel minus determinatum; unde eadem res, seu idem totum ut exprimens, seu designans rationem animalis, quae est minus de-
terminata, et idem totum ut designat rationale, qu est ratio magis determinata, componunt hominem, qui exprimit integram rationem quidditatis human . Qua ratione venit intelligendus idem S. Doctor, in i, dist. xxv, q. i, art. i, ad 2, ubi dicit quod homo non est ex animali et rationali, sed animal rationale, quia Scilicet non est ex illis, ut ex partibus distinctis, bene tamen, ut ex gradibus diversimode designatibus eamdem rem.
Ex quo colligitur quod genus non dicitur pars physica, sed metaphysica, qu simul potest esse totum : pars quidem in quantum explicat et designat unum tantum constitutivum quidditatis specific ; totum vero in quantum implicite ex ipso modo significandi et concipiendi dicit totum quod est in inferiori, de quo prffidicatur. V. g., animal ex parte rei significat solum designat et explicat rationem sensitivam, ubi non explicatur omne quod pertinet ad essentiam hominis, vel equi, aut c terarum specierum, sed tamen implicite dicit quidquid est in homine vel in equo, quia ita dicit formam sensitivam explicando solam rationem sensitivi, quod non excludit omne aliud quod tali form sensitiv conjungi potest, et sic dicit quamcumque formam qu sensitiva est, sive solum sit sensitiva, sive aliquid amplius habeat. Et hoc quod est non excludere omne aliud, quod tali form sensitiv conjungi potest, est illud implicite continere. Quod si significaretur forma illa animalis, vel generica cum tali praecisione quod excluderet quodeumque aliud quod non est forma sensitiva, sicut quando significatur nomine abstracto animalitatis, tunc non posset pr«dicari de inferioribus in concreto, ut supra, Q. v, late diximus.
Unde solvitur illa qu stio : An