Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 328
genus praedicetur ut totum, vel ut pars de inferioribus. Constat enim ex dictis quod genus praedicatur ut totum ex parte modi concipiendi, sed ex parte rei praedicatae non explicat nisi partem quidditatis illius rei de qua praedicatur. Quando enim praedico animal de homine, id quod explicatur nomine animalis est ratio formae sensitivae, modus autem quo praedicatur est absolute dicendo totum quod est in homine, quatenus implicite involvit non solum formam sensitivam cum exclusione ulterioris perfectionis, sed dicit quidquid est sensitivum, etiam si aliud ulterius habeat, et hac ratione est simpliciter ipsum totum. Et sic conciliantur sententiae, quae in hac parte videntur esse oppositae, nec rationes unius et alterius amplius probant.
Quomodo genus sit totum potentiale.
Ut non oriatur confusio in nomine totius potentialis oportet advertere non accipi hic totum potentiale ut distinguitur a toto essentiali, quomodo dici solet quod totum potentiale dividitur in partes potestativas de quibus non praedicatur, totum autem essentiale dividitur in partes subjectivas de quibus dicitur. Sed genus dicitur totum potentiale, ut opponitur toti actuali, quia non explicat totum actualiter constitutum, sed partem illius ulterius actuabilem et contrahibilem, atque adeo potentialiter se habentem.
De hoc ergo toto potentiali duo restant explicanda. Primum : Respectu quorum dicatur genus esse potentiale et implicitum, et consequenter utrum ista potentialitas illi obveniat in quantum totum, vel in quantum par3? Secundum : Quid sit illud actuale, comparatione cujus genus dicitur potentiale?
Ad primum, resp. : Primo, genus dici potentiale in quantum importat aliquam rationem communem contrahibilem per additionem alicujus differentiae, quae actu non includitur in illa ratione superiori, sed in potentia. Sed hoc commune est omni univoco, etiam ipsi speciei, ad differentiam transcendentium et analogorum, quae in ipsis differentiis imbibuntur. Unde transcendentibus non additur aliquid quasi extraneum, quia in omni re includuntur, eo quod transcendentia sunt. Et hac ratione non perfecte abstrahunt a suis inferioribus, ut dicemus, quaest. xm. Univocum autem, quia perfecte abstrahitur ad) inferioribus, neque includitur in ipsis differentiis, dicitur in potentia manere ad illas.
Secundo, dicitur speciali modo genus esse quid potentiale respectu compositionis metaphysicae, quia in ipsa quidditate specifica genus designat partem contrahibilem per differentiam, et sic magis indeterminatam et potentialem, differentia autem dicit partem contrahentem et determinantem, et ideo praedicatur per modum qualis, licet essentialiter, quia quod determinat et afficit alterum quasi qualificat illud; et ita genus potentialiter se habet respectu differentiae contrahentis, sicut materia respectu formae, et respectu totius constituti, tanquam incompletum respectu completi.
Ex quo patet an genus sit dicendum totum potentiale, vel pars potentialis. Utrumque enim debet dici secundum diversas considerationes. Nam cum partes metaphysicae non sint proprie partes, sed gradus, revera autem sunt ipsum totum implicite et non totaliter explicatum quoad quidditatem, sicut explicat species, ideo genus quando consideratur ut pars etiam est totum, sed de illo toto non explicat totum, sed