Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 23
esse homo respectu illius copulse §st, et secundum exigentiam ejus; sed requiritur ad suppositionem verificatio acceptionis termini, et substitutionis ejus, id est quod id cui convenit illud nomen, et pro quo substituo illud in ordine ad copulam propositionis, vere inveniaf.ur, et detur juxta illius copulqB exigentiam.
Ad comprobandam autem, et ostendendam suppositionem termini, utimur propositione demonstrante illam in ordine ad copulam, ut si dico: Homo est albus, ostendo quod homo supponit, quia in ordine ad illam copulam est, demonstrato homine, verum est dicere: Hoc est homo; et in ista propositione: Adam fuit, ly Adam supponit, quia hoc individuum, demonstrato Adam, aliquando fuit; et si dico: Homo est nomen verificatur suppositio subjecti, dicendo: Homo, demonstrata voce, est homo, seu est n>.r homo, et sic de caeteris. Haic autem demonstratio, quando dico: Hoc est, etc., non requiritur quod fiat ad sensum, sed sufficit quod ad intellectum demonstretur, quia praeterita et futura non demonstrantur ad sensum, et similiter occulta; ut si dicam: Aurum est non demonstratum, scilicet aurum quod est in terra, ly aurum supponit, quia verificatur dicendo: Hoc (demonstrato auro per intellectum) est aurum, non autem demonstrato per sensum; sic enim falsificaretur propositio, quia si monstratur non est occultum, sicut etiam falsificatur si ly demonstratum, etiam ad intellectum non demonstretur. Quare propositio demonstrans suppositionem non dat illi verificationem, sed designat ut ostendit illam; et sic, cum dicitur quod suppositio est acceptio pro aliquo, de quo verificatur, intelligitur sic: de quo verificatur in propositione, in qua ponitur, quasi in exer-
citio; in alia vero, in qua demonstratur, quasi in actu signato, ut in manifestante, seu probante suppositionem.
Ex dictis colligitur quod suppositio termini non datur extra propositionem. Licetenim terminus, et queelibet vox significativa extra propositionem significet ut terminus, non tamen applico et substituo illum pro aliquo, verificando illum secundum exigentiam alicujus copulae, nisi in propositione, in qua solum invenitur copula, et invenitur applicatio unius ad alterum per modum praedicati et subjecti; et sic substitutio applicativa pro aliquo verificata secundum exigentiam copulae, quod est suppositio, extra propositionem non datur; substitutio vero significativa et ordinata ad componendam propositionem datur.
Colligitur secundo quod suppositio, ut explicatur in definitione, ita generaliter est definita, quod etiam adjectivis quando adjective tenentur potest applicari; ut si dicam: Petrus est albus, ly albus etiam accipitur pro aliquo de quo verificatur, et cui convenit ratio albi juxta exigentiam copulee. Si tamen suppositio accipiatur strictius, pro eo quod est non solum accipi pro aliquo, sed etiam reddere suppositum verbo, quod est strictiori modo supponere, sic adjectiva non supponunt, sed copulant suum significatum formale a'teri supposito, ut dicebant antiqui.
CAPUT XI.
De divisionibus suppositionis.
Suppositio, cum sit acceptio termini pro eo de quo verificatur, dicit respectum et ordinem ad tria; et penes illa sumuntur ejus divisiones. Dicit enim respectum ad significatum, pro quo supponit, ad verbum