Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 329
partem, seu gradum designabilem et complebilem ulteriori actualitate, quae est differentia. Unde ex parte quidditatis, quam explicat, comparative ad differentiam pars potentialis est, respectu autem speciei inferioris, totum potentiale est, id est totum quod est in specie non totaliter designatum et explicatum, sed indeterminate acceptum.
Ad secundum vero, quod proposuimus, explicandum, respond.: Praedicatum actuale, in ordine ad quod sumitur major vel minor potentialitas generis, esse ultimam differentiam specificam, quae reddit quidditatem aliquam ita formatam et determinatam, quod non est amplius contrahibilis, nisi per differentias individuales, quae non faciunt differente formaliter et quidditative, sed materialiter et numerice, ut amplius explicabitur, quaest. ix.
Quid sit genus desumi a materia et differentiam a forma.
Vulgare est hoc axioma, licet non eodem modo applicari possit omnibus naturis, quae generis intentionem subeunt. Quaedam enim naturae sunt compositae ex forma et materia. Quaedam sunt formae tantum, licet dependentes a materia, sicut accidentia. Quaedam neque compositionem habent ex materia, neque ordinem ad illam, sicut angeli. Et de intis omnibus, quomodo genus sumant a materia, et differentiam a forma, agit D. Thomas, n et vncap. de Ente et essent.; et Opusc. xvi, c. iv et v; et i p., q. 1, art. ii, ad 1; et q. de Spiritualibus creaturis, art. i, ad 24; et vn Met., lect. rx; et vn Met., lect. ui; et alibi frequenter.
Est ergo considerandum quod, quando dicimus genus sumi a materia, differentiam a forma, non est
sensus quod genus dicat solam materiam, et differentia solam formam, sed quia forma est principium differentiae a qua illa desumitur; sicut cum dicimus principium individuationis esse materiam signatam, non est sensus quod individuatio consistat formaliter in materia signata, sed quod inde tanquam ex radice sumatur, ut notat S. Thomas, vi cap. de Ente et essent. Et hoc constat manifeste, quia genus, ut saepe probatum est, dicit totam essentiam ejus de quo praedicatur; ergo non dicit solam materiam, nec differentia solam formam. Sic enim non different partes physicae et metaphysicae.
In gradibus ergo genericis et specificis, seu differentialibus, distinguendum est id quod habent de potentialitate, et id quod explicant de actualitate; sicut animal, v. g., actualiter explicat formam sensitivam, et potentialiter involvit ea quae tali formae conjunguntur.
Dico ergo quod in ipso gradu generico non importatur pura potentialitas, sicut in materia prima, sed aliquid etiam determinatae actualitatis et quidditatis, licet non omnino completae et determinatae; et ideo non debet desumi proxime ratio generica a sola materia, quae est pars physica, sed ab eo quod materiale est, seu potentiale in unaquaque re, sive sit composita, sive simplex. Unde etiam in rebus compositis diximus quod ab eadem forma sumuntur omnes gradus, materia vero non dat gradum, sed recipit, et informatur ab illo; remote tamen potest sumi in rebus compositis genus a materia, quatenus est principium omnis potentialitatis, et ita forma secundum gradum perfectum informans materiam, illamque relinquens informabilem ab ulteriori gradu, dicetur radix et principium generis etiam ex parte ipsius mate-