Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 330

riffl sic informabilis. Ita sumitur ex D. Thoma, loco citato de Spirit. creat., ubi inquit: « Quod genus sumitur a materia, ita tamen quod per materiam non intelligatur materia prima, sed secundum quod per formam recipit quoddam esse imperfectum et materiale respectu esse specifici, sicut esse animalis est imperfectum et materiale respectu hominis. » Et similiter in cap. vi de Ent. et essent.: « In sensibilibus, inquit, genus sumitur ab eo quod est materiale in re; differentia vero ab eo quod est formale in ipsa. Unde dicit Avicenna quod forma, in rebus compositis ex materia et forma, est differentia simplex, non autem ita quod ipsa forma sit differentia, sed quia est principium differentiae. » Itaque genus non sumitur a sola materia prima nuda, sed a materia ut habente esse imperfectum a forma, et materia sic habens esse imperfectum dicitur materiale respectu gradus perfectioris; genus enim dicit naturam aliquam determinatam, licet nondum perfectam omni perfectione, materia autem secundum se nullum determinatum gradum dicit, nec determinatam actualitatem, est enim in potentia ad omnem actualitatem substantialem, ut in Physicis latius probabitur. Et dato quod ipsa habeat aliquam actualitatem substantialem, tamen manifeste constat quod a forma recipit non tantum ultimam actualitatem et gradum, sed diversos gradus et perfectiones magis vel minus determinatas. Unde genera illa, quae istis imperfectioribus gradibus correspondent, non possunt a materia nuda desumi, sed a materia informata secundum rationem et gradum imperfectiorem ad ipsam ut perfectiori gradu et ratione informabilem.

Quando autem dicit D. Thomas,

Opus, xiii, c. ii: « Quod potentialitas totius compositi in rebus materialibus est a materia, ideo sumitur genus ab ea, perfectio vero totius est a forma, ideo a forma sumitur differentia »: et i p., queest. 1, art. n, ad 1, inquit: « Quod in rebus materialibus aliud est quod determinat specialem gradum, scilicet forma, et aliud quod determinatur, scilicet materia », atque adeo videtur affirmare quod genus a sola materia sumatur, differentia a sola forma.

Respond. : Sensum D. Thomae ex ejus verbis perspicuum esse. Videlicet materiam in compositis esse primam radicem potentialitatis; et sic, licet gradus genericus sumatur a forma pro ea parte, qua gradus dicit actualitatem, tamen potentialitas generis ad materiam, ut ad radicem devolvitur, licet proxime desumatur non a materia nuda, sed ab eo quod materiale est respectu ejus quod formalius et perfectius; et hoc materiale vocat D. Thomas materiam, illud formalius, formam, non materiam nudam, a qua sumatur genus.

At vero in rebus non compositis, scilicet in angelis, qui non conveniunt in materia cum corporibus (ideoque aliquando dicuntur differre genere ab illis, id est materia, quae est genus physicum), non verificatur quod genus sumatur a materia etiam remote, quia carent illa, sed sumitur ab eo quod potentialius est et quasi materiale in talibus substantiis. Hoc autem, ut dicit S. Thomas, vi cap. de Ente et essentia, et i p., queest. 1, art. m, ad 1, est ipsa intellectualitas, seu immaterialitas praecise, vel indeterminate accepta, id est quatenus intellectualitas finita et limitata, et in potentia ut per majorem vel minorem accessum et participationem actus puri sit perfectior, vel imperfectior: hoc enim praebet rationem differentiae et gra-