Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 331
dualis perfectionis, quatenus uniformius unus intellectus intelligit quam alius, et sic similior est Deo, magisque ad illum accedit. Denique in accidentibus, genus etiam non sumitur a materia sibi intrinseca, quia ea carent, sed ex diversa habitudine ad substantiam, ut dicemus in ante-praedicamentis; sicut quantitas dicitur ex eo quod respicit substantiam mensurando per modum extensionis, qualitas afficiendo per modum virtutis, vel ornatus, et sic de aliis. Differentiae vero sumuntur vel ex propriis subjectis, a quibus accidentia propria oriuntur, vel ex effectibus talium accidentium eas desumimus, quasi a posteriori, quia proprias differentias ignoramus. Videatur D. Thomas, vu cap. de Ente et essentia.
Dices: Non potest ex eodem principio et radice desumi genus et desumi individuatio, cum genus sit maxime indeterminatum, individuum ultimo determinatum; ergo inconvenienter dicetur genus sumi a materia, cum in sententia D. Thomae ab ea sumatur individuatio.
Respondetur utrumque convenire materiae secundum diversos respectus et considerationes. Nam materia respicit formam tanquam subjectum primum et potentiale, quod scilicet est in potentia ad formam ejusque gradus recipiendos, non habet autem ipsa materia ulterius aliud subjectum in quo recipiatur. Unde, respectu formae habendo potentialitatem, relinquit indeterminationem et indifferentiam ad recipiendum gradum imperfectum unius formae, et ulterius alium perfectiorem, usque ad ultimum, quod est esse radicem et principium generis. Quia vero, recipiendo formam, ita est subjectum ultimum quod est ulterius incommunicabile alii subjecto, ratione hujus ultimae incommunicabilitatis est principium individua-
tionis, quod non est amplius commune pluribus, nec communicabile.
Quae naturae sint capaces generis.
Respondeo: Omnes illae, quae directe possunt esse in praedicamento, sive reali, sive rationis, sive sint accidens, sive modi, vel substantiae. Itaque omne ens, quod habet modum, seu rationem totius, constans ex metaphysica compositione, est capax habendi genus et differentiam, quod per modum totius praedicet de illo partem quidditativam; quae autem solum sunt partes simplices, sive physicae, ut materia et forma, sive integrantes, et similiter differentiae, non habent per se rationem generis, sed solum reductive. Quae est sententia S. Thomae, in m, dist. vi, quaest. i, art. i, ad 1; et Opusc. xlii, c. x; Gajetani, in cap. de specie; et aliorum.
Ratio ad excludendum partes physicas et integrantes ea est, quia istae partes non possunt habere genus supremum; ergo neque subalternum, quia, cum in generibus non sit procedere in infinitum, oportet sistere in uno, et illud erit supremum. Antecedens probatur: Quia si haberent supremum genus, vel illud est substantia completa, quae est genus supremum praedicamentale, vel incompleta. Completa esse non potest, quia haec non praedicatur vere de partibus, ergo neque generice. Incompleta esse non potest, quia haec imbibitur in quacumque differentia, et sic etiam in ipsis differentiis partium imbibetur, nam etiam sunt aliquid incompletum, atque ita transcendentaliter se bet, non vero per modum generis, quod debet esse, extra conceptum differentiarum. Et simile argumentum potest fieri de corpore et vi-