Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 332
venti etc. In accidentibus autem non est necesse facere hoc argumentum, quia non habent partes, sed sunt formae simplices; si tamen haberent, idem argumentum fieret.
Ratio vero ad excludendum differentias a ratione generis ea est, quia sequeretur processus in infinitum. Nam si rationale, verbi gratia, habet genus, debet contrahere illud per aliam differentiam, omne enim genus per differentiam contrahibile est. Rursus illa differentia sic contrahens haberet etiam suum genus, non enim est major ratio de una, quam de alia; ergo contraheretur per aliam differentiam: et illa rursus haberet aliud genus et differentiam, et sic in infinitum. Non ergo differentiae habent directe genus, sed reducuntur tanquam ad latus.
Ex hoc tamen non inferas abstracta substantiarum non esse genera et species, quia, licet significentur per modum partis, sunt tamen formae totales, habentque compositionem ex genere et differentia, sicut humanitas respectu animalitatis et rationalitatis. Unde non sequitur idem inconveniens, quod in aliis partibus.
Quod si objicias: Nam partes istae et differentiae habent aliqua praedicata superiora quidditativa praeterens; habentenim convenientiam magis cum una parte, quam cum alia, sicut forma leonis magis convenit cum forma bovis, quam cum forma lapidis; ergo possunt habere genus, quod est praedicatum superius tanquam id, in quo conveniunt, et similiter suam differentiam.
Et confirm.: Nam materia coelestis et subiunaris differunt specie secundum sententiam S. Thomae, i. p., q. Ixvi, art. n; ergo unaquaeque habet suam speciem distinctam; et consequenter habent genus in quo conveniunt, et differentiam qua dividuntur.
Resp. : Quod partes istae habent praedicata superiora quidditativa, sed quia per se non sunt aliquod totum et completum, non constituunt directe speciem. Et consequenter neque directe habent genus, sed totum hoc habent reductive, sicut incompletum reducitur ad completum; imo magis istae praedicationes in talibus partibus et incompletis entibus sunt transcendentales, quam genericae, quia includuntur in ipsis differentiis, quod non convenit generi. Et ita non sufficit habere praedicata superiora quidditativa ad hoc ut sint generica, sed oportet quod transcendentales non sint, sed extra differentias se habeant.
Et si quaeras de hac praedicatione: Haec forma est forma; haec manus est manus, etc., an sit speciei de individuo? Resp.: Hoc non esse, nisi secundum quid et reductive, sicut cum dicitur: Haec persona est persona, hoc individuum est individuum, quia ibi non praedicatur natura, sed aliquid naturae, et, licet sit praedicatio essentialis, est tamen incompleta, et consequenter reductive pertinens ad completam.
Ad confirm. respond. : Materiam coelestem et sublunarem esse diversae speciei modo incompleto, quia scilicet non dicunt ordinem et capacitatem ad eadem formas, et ita una materia non transit de una forma ad aliam. Ista tamen diversitas capacitatum non addit aliquam differentiam, quae per modum actualitatis determinet et constituat materiam, cum utraque sit pura potentia, atque ita in ipsismet differentiis utriusque materiae includitur potentialitas ipsa, quae constituit materiam in communi, et substantia, quae de illis praedicatur, est substantia incompleta, quae praedicatur magis transcendentaliter quum generice, ut dictum est. Et eodem modo intelligitur materiam