Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 333

habere rationem naturae, et alia praedicata quidditativa, scilicet modo incompleto transcendentali, non generico.

QILESTIO VIII.

DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBJICIBILI.

Correlativum generis est species, de qua genus praedicatur, ipsa autem ulterius de individuis praedicabilis est, et ideo includit duplicem respectum, subjicibilitatis ad genus, superioritatis ad individua. Et ideo, ad explicandum exacte hoc secundum praedicabile, uterque respectus explicandus est.

ARTICULUS I.

Utrum species constituatur in ratione speciei per rationem subjicibilis, vel praedicabilis.

Suppono utroque modo definiri speciem k Porphyrio. Quatenus subjicibilis, dicitur illa, quae sub assignato genere collocatur, et de qua genus praedicatur in quid. Definitur autem quatenus praedicabilis, quae de pluribus differentibus numero in eo quod quid praedicatur. Ubi explicatur unica habitudo ejus, non ad sibi superius, sed ad sua inferiora, respectu quorum superius est. Et obiter nota quod non est vitiosus circulus in definitionibus Porphyrii, cum definit genus per respectum ad speciem, de qua praedicatur, et speciem per respectum ad genus cui subjicitur. Tum quia inter correlativa mutua, qualia sunt genus et species, necessario intervenire debet iste mutuus respectus, sine vitio circuli, hoc ipso quod mutua sunt, et consequenter mutuo in

definitione utriusque includi debet alterum, ut dicemus infra, q. xvn, artic. vi. Tum quia species non illa tantum definitione definitur, scilicet v per respectum subjicibilitatis ad genus, sed etiam alia, scilicet praedicabilitatis ad inferiora, et sic non praecise notificatur per genus, sed alia via. Ubicumque autem aliquid supponitur notificatum et definitum alia definitione, et alia via quam per illud, cum quo circulariter definitur, non committitur circulus formalis, sed materialis tantum, qui vitiosus non est, eo quod non idem per idem tantum notificatur, sed aliunde notificatum aliter suum notificans et definiens manifestat, ut in lib. Posterior., quaest. xxv, amplius dicemus.

Cum ergo in hoc secundo praedicabili concurrat duplex ista intentio praedicabilis et subjicibilis, difficultas est in duobus. Primum: Quaenam ex istis intentionibus constituat formaliter secundum praedicabile? Secundum: Quomodo una se habeat erga aliam, an omnino disparate, an ut propria passio et quid consequens, vel modificans aliam? Est autem certum istos respectus, seu intentiones esse diversas relationes, nam habent distinctos terminos et fundamenta. Terminus enim subjicibilitatis est ipsum superius, cui subjicitur, fundamentum vero inferioritas, seu dependentia ab illo; at vero terminus praedicabilitatis, seu universalitatis sunt ipsa inferiora, de quibus praedicantur, fundamentum vero ipsius sumitur ex ipsa communitate naturae, in qua conveniunt illa inferiora, quae communicabilis et superiores illis. Sunt ergo diversa fundamenta et termini istarum relationum; a fundamento autem et termino sumit relatio suam uitatem, vel diversitatem. Et licet ipsa ratio, seu intentio speciei non pluribus relationibus, sed unica constituatut, potest tamen plures