Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 334

habere ut proprietates, vel conditiones requisitas, sicut etiam praedicabilitas est passio universalitatis. Et inquirimus quaenam relatio sit essentialis et constitutiva speciei.

Ad hanc ergo difficultatem, aliqui censent speciem praedicabilem non convenire speciei, ut species est, sed in ratione speciei constitui per subjicibilitatem ad genus, ad quam sequitur praedicabilitas et universalitas ejus. Et hoc ideo, quia propria ratio speciei est esse correlativum generis, et hanc rationem correlativi non habet per ordinem ad inferiora, de quibus dicitur, sed per ordinem ad genus sub quo ponitur. Ita sumitur ex Cajetano, in cap. de specie. Alii autem, per aliud extremum, existimant speciem ita constitui per universalitatem, quod etiam ipsa subjicibilitas ad genus ei, in quantum universalis est et ratione universalitatis, conveniat. Attribuitur Toleto, quaest. unica de specie. Alii autem dicunt subjicibilitatem et praedicabilitatem se habere ut disparatas relationes, neque unam oriri ex alia tanquam passionem ab essentia. De quo videatur Curs. Carmel., hic disput. vi, quaest. m; M. Cabero, disp. m, dub. ii; et Merinero, disp. m, dub. ii.

Circa secundum etiam variant auctores. Quidam enim, ut Cajetanus, cap. de specie, existimant subjicibilitatem ad genus esse primam rationem speciei, et ex illa oriri praedicabilitatem ad individua, et hoc loquendo de specie atoma, in qua una istarum intentionum pullulat ex alia, ex eo enim quod species ponitur sub genere immediate et directe nascitur quod species sit praedicabilis, in specie autem subalterna ratio speciei, quae invenitur, proprie est species subjicibilis, nam praedicabilitas illius non est de pluribus solum numero differentibus, sed etiam specie. Alii vero e contra

existimant intentionem praedicabilitatis et universalitatis ita esse primam in specie, quod ex ea oritur subjicibilitas.

Nihilominus dico primo : Constitutivum intrinsecum et essentiale speciei, ut est secundum praedicabile condivisum ab aliis praedicabilibus, est universalitas talis, quae dicit respectum et praedicabilitatem ad plura solo numero differentia. — Ratio est : Quia species in tantum est unum de quinque praedicabilibus in quantum participat rationem universalis, siquidem ista quinque praedicabilia sunt species quaedam universalis, ut supra probatum est; ergo constitutivum ejus debet esse intra latitudinem et rationem universalis; ergo non per subjicibilitatem, sed per superioritatem debet constitui. Conseq. patet, quia implicat quod aliqua relatio in communi importet tendentiam ad aliquem terminum et relatio, quae est ejus species et sub ea contenta, tendat ad oppositum. Sicut si relatio patris in communi respicit filium, relatio talis patris in particulari non potest respicere avum, sed etiam respicere debet filium talem in particulari. Constat autem quod relatio universalitatis in communi, quae est genus ad quinque praedicabilia, respicit ut proprium terminum inferiora; ergo relatio talis universalis, scilicet speciei, non potest respicere formaliter loquendo, et constitui per respectum ad superiora, sed ad inferiora; ergo non potest constitui formaliter per subjicibilitatem in ratione secundi praedicabilis, sed per universalitatem, seu praedicabilitatem talem, id est quae talia inferiora respiciat. Quam rationem ita difficilem existimavit Cajetanus, in cap. de specie, quod eam insolutam relinquit.

Dico secundo : Non possunt concurrere per accidens, et disparate w