Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 335

habere in secundo praedicabili praedicabilitas et subjicibilitas, sed vel secundum se, vel per sua fundamenta una determinat et modificat alteram. — Ratio est: Quia secundum praedicabile non habet esse universale quomodocumque, sed universale subordinatum, et minus altero, scilicet genere; ergo id, quod conducit ad hoc ut sit universale minus amplum altero, non potest disparate se habere ad constitutionem talis universalis, siquidem de intrinseca ratione ejus est quod sit Universale subordinatum et inferius. Sicut non disparate se habet ad constituendam causam secundam hoc, quod est subordinari causae primae; et in ordine politico, ministro inferiori non est per accidens et disparatum quod subordinetur superiori, et superior minister Regi, cum hoc sic de ratione ministri talis ex subordinatione agentis. Ita species essentialiter habet praedicari de inferioribus, sed non est ei per accidens et disparatum, sed per se requiritur subordinari superiori universali, sub quo continetur in quantum minus universale est.

Nec sufficit dicere quod hoc, quod est subjici generi, competit ipsi naturae specificae; caeterum intentioni per accidens conjungitur alia intentio subjicibilitatis, non enim eadem relatio et intentio est subjicibilitas et praedicabilitas. Hoc, inquam, non sufficit; nam, licet sit duplex relatio praedicabilitas et subjicibilitas, tamen hoc ipso quod praedicabilitas, quae pertinet ad rationem speciei, non est praedicabilitas suprema, sed inferior, per se et non disparate petit ex parte sui fundamenti fundare relationem subjicibilitatis, sine qua ratio inferioritatis nequit intelligi, omne enim inferius subjicibile est. Ergo ex parte fundamenti uniuntur per se praedicabilitas et subjicibilitas, et inter se etiam connexionem habent, nec per accidens concurrunt in ratione speciei. Sicut etiam universalitas et praedicabilitas sunt duae intentiones, seu relationes distinctae, una respiciens inferiora ut superius in essendo, altera in praedicando, id est in verificando quod hoc sit illud per applicationem unius ad alterum, et tamen una sequitur ad aliam et per se connectitur cum alia, licet verum sit quod, quia earum esse consistit in cognosci, non repugnet unam cognosci sine altera, et actu esse sine altera in ipsa ratione cognoscente: ista enim connexio intentionum non est quoad existentiam actualem, ita quod una sequatur ad aliam in esse, cum esse non conveniat eis per consecutionem, sed per cognitionem; est autem connexio ratione fundamenti, quia fundamentum ita fundat unam, quod etiam petit ex vi illius fundare aliam.

Dico ultimo: Subjicibilitas non dimanat ab universalitate praecise accepta, multo minus praedicabilitas ex subjicibilitate; sed prior et essentialior intentio in secundo praedicabili est universalitas limitata et coarctata, et ex ipsa, quatenus sic limitata et modificata, oritur subjicibilitas immediata ad genus. — Ratio hujus sumitur ex dictis, quia secundum praedicabile per se et essentialiter est quoddam universale, cum universale dividatur tanquam genus in ista quinque praedicabilia; essentialiter ergo ad ipsum debet pertinere intentio universalitatis sic determinatae, scilicet quae solum respiciat inferiora numero distincta. Ex universalitate autem, in linea et respectu universalitatis respicientis inferiora, solum sequi potest id quod superioritatis, non quod inferioritatis et subjectionis est; ergo ex vi universalitatis non sequitur intentio subjicibilitatis. Sed quia universali-