Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 336
tas limitata est et coarctata, ratione illius ut limitatae subjicibilitas sequi potest: sicut in creatura, aliae passiones sequuntur ex eo quod ens creatum est, vel quia tale ens est, v. g., substantia, vel corpus; aliae, ex eo quod ex nihilo est, v. g., quod sit defectibilis, peccabilis, annihilabilis etc. Similiter in causa, ex eo quod causativum est, seu ex linea causalitatis, non sequitur subjectio ad aliam causam, sed ex eo quod causa limitata et dependens et inferior in causando. Eodem ergo modo, ex vi universalitatis et ex respectu et linea ejus, etiam universalitatis specifica B, non sequitur ut passio propria subjicibilitas, sed ex universalitate dependente et limitata et subordinata alteri, seu minori illa, sequitur subjicibilitas ad superius universale quod est genus.
Ex qua conclusione intelligitur quomodo connexae sint, in secundo praedicabili, istae duae intentiones, subjicibilitas et predicabilitas in una forma universalitatis, quia, cum per accidens non concurrant in hoc secundo praedicabili, necesse est quod perse ex aliqua forma consequantur, et ratione illius per se conveniant. Sic ergo consequuntur ad universalitatem limitatam et subordinatam, ex parte subordinationis et limitationis subjicibilitas, ex parte universalitatis praedicabilitas; sicut ad hominem, quatenus rationalis, sequitur inclinatio ad virtutem, quatenus defectibilis et ex nihilo, peccabilitas. Et similiter constat quomodo species intrinsece et essentialiter sit correlativum generis, quatenus illi subjectum et inferius, hoc autem habet quatenus limitatum et subordinatum universale est.
Ex quo patet divisionem speciei in praedicabilem et subjicibilem non esse divisionem in diversas res, sed in diversas passiones, seu modos ejusdem, quibus habet diversos res
pectus, ad superiora scilicet et inferiora.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Species formalis sime quatenus species solum habet esse correlativum generis; sed in quantum correlativum non est praedicabilis, sed subjicibilis; ergo formaliter in quantum species non est predicabilis. Major est oerta, quia genus per se definitur relative ad speciem, ut ad proprium correlativum; ergo species, ut species, formaliter est correlativum generis. Minor constat, quia ut correlativum respicit id cujus correlativum est; sed est formaliter correlativum generis; ergo formaliter ut species respicit illud : ut autem respicit genus non est praedicabilis, sed subjicibilis; ergo essentialiter constituitur per subjicibilitatem, potius quam per predicabilitatem.
Confirmatur: Genus subalternum universalius est quam species infima, cum de illa praedicetur; sed non constituitur in ratione generis subalterni per praedicabilitatem; ergo multo minus species infima. Minor probatur: Genus subalternum non constituitur in esse talis, nec per praedicabilitatem de pluribus specie differentibus, nec per praedicabilitatem de pluribus differentibus numero; ergo per nullam. Non per praedicabilitatem de pluribus specie differentibus, quia hoc etiam convenit generi supremo, et sic non est propria ratio subalterni. Non per praedicabilitatem de pluribus numero differentibus, quia hoc etiam convenit speciei infimae. Ergo per nullam praedicabilitatem, sed per subjicibilitatem constituitur.
Respondetur: Varias esse opiniones de proprio et per se correlativo generis, quas videre poteris apud Conimb., q. ii, de specie, art. I,