Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 337

Nam quidam existimant genus ut genus solum et adaequate referri ad speciem, ad individua vero non referri per modum generis. Alii-dicunt adaequatum correlativum generis esse aliquid abstrahens ab individuo et specie, quod vocant subjicibile in quid complete, eo quod in hac ratione conveniunt tam individuum, quam species. Alii denique, 'et melius, censent immediatum ac formale correlativum generis esse speciem, sed non omni modo, nec adaequate; nam etiam individuum ei subjicitur, sed non formaliter sicut species, nec enim contrahit genus formali divisione, sicut species, sed materialiter, per conditiones scilicet materiales, et individuativas, in quibus sustentatur species, et mediante specie genus. Dicimus ergo quod species est quidem correlativum generis, sed formale, id est formaliter contrahens genus, et per differentiam, quae formaliter et specifice facit differre, non numerice; ex quo habet non solum esse correlativum et subjicibile generis, sed etiam relativum proprie et per se ad individua, quia non est correlativum generis formale et immediatum, nisi sit etiam universale in se, limitatum tamen et coarctatum, seu dependens, quia generi subjectum; et sic esse correlativum generis non est tota essentia speciei, sed potius est conditio ejus, directe autem et per se species universale est et praedicabile de individuo, cum dependentia tamen subjicibilitatis ad genus.

Ad confirmationem respondetur: Esse disparitatem inter speciem infimam et subalternam, quia subalterna non habet esse universalis in ratione speciei, sed in ratione generis; habet enim universalitatem et praedicabilitatem solum in quid incomplete, subalternationem autem habet in ratione speciei subjicibilis,

quatenus scilicet superiori generi subjicitur, et per differentiam contrahit illud, et facit quamdam speciem non infimam, sed subalternam, quae etiam genus subalternum dicitur, re vera tamen subalternatio convenit ei in quantum species quaedam est; et ita secundum aliam rationem habet universalitatem, scilicet ut genus, secundum aliam, subjicibilitatem, scilicet ut species. At vero species infima non habet universalitatem in ratione generis, sed in ratione secundi praedicabilis in quid complete, et ideo universalitas per prius est in illa, ut constituatur secundum praedicabile, quam subjicibilitas in eadem ratione speciei infimae.

Secundo arguitur: Dari potest subjicibilis species, quae non sit praedicabilis, ut species angelica in opinione quod tantum habet unum individuum, quam infra probabilis. Datur etiam e contra species praedicabilis, queo non est subjicibilis, ut substantia, quando praedicatur de hac ot illa substantia tanquam de individuis, quae tamen alteri superiori non subjicitur, cum supra substantiam non sit alius gradus; ergo quod aliqua species sit subjicibilis et praedicabilis, per accidens concurrunt. Et confirmatur, quia subjicibilitas ad genus non conducit, aut proportionat speciem ad hoc ut praedicetur de individuis, nec e contra praedicabilitas de individuis, ut generi subjiciatur, una enim relatio istarum non derivatur ex alia, nec fundat aliam; ergo per accidens se habent, et pure concomitanter.

Resp. negando antecedens, si loquamur de specie proprie, quae est secundum praedicabile. Et quod attinet ad speciem angelicam, infra ostendemus non solum. esse subjicibilem, sed etiam praedicabilem; est enim universalis, et non ut genus,