Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 338

sed ut dicens totam quidditatem complete. De substantia vero dicimus quod etiam respectu hujus et illius substanti individuat non est species secundum praedicabile, cum praedicetur in quid incomplete, sed est pr dicatio genorica, mediata tamen, quia genus mediate praedicatur de individuis, sicut praecedenti quaestione ostendimus quomodo genus de individuis genericis praedioetur, et sequenti quaestione amplius dicetur.

Ad confirmat, respondet. : Quod subjicibilitas ad genus non conducit ad preedicabilitatem de individuis absolute consideratam, bene tamen ad praedicabilitatem ut limitatam et dependentem, et in quantum infima praedicabilitas est; haec enim esse non potest sine tali subjicibilitate. Sicut obscuritas per se non conducit ad cognitionem, bene tamen ad cognitionem talem, scilicet ad fidem, quae est imperfecta et limitata cognitio, petens illam modificationem obscuritatis.

Ultimo arguitur, ad probandum quod in specie prius invenitur subjicibilitas, quam praedicabilitas : Quia subjicibilitas speciei est qua redditur immediate subjicibilis generi; sed immediata subjicibilitas est prior universalitate; ergo. Minor probatur: Prius est naturam specificam esse naturam contractam respectu generis, quam contrahibilem respectu individuorum; per hoc enim quod contrahit genus constituitur in se, prius est autem constitui, quam ab aliis contrahi; sed per hoc quod contrahit genus subjicitur generi, per hoc quod est contrahibilis ad individua est universalis ad illa; ergo prior est subjicibilitas, quam praedicabilitas.

Respond. negando minorem. : Ad probationem dicitur quod contractio generis, prout pertinet ad ipsam constitutionem natur , qu fit per

genus et differentiam, non est subjicibilitas, quia constitutio natur pertinet ad naturam secundum se, et primo intentionaliter, subjicibilitas autem dicit relationem, qua coordinatur species generi, et sic pertinet ad secundam intentionem natur , non ad constitutionem. Et in hoc genere intentionis prior est universalitas et prffidicabilitas in ordine ad constituendum secundum pr dicabile, quod est species, quam subjicibilitas; licet respectu natur secundum se prius intelligatur contractio generis, qu est fundamentum subjicibilitatis, quam contrahibilitas ad individua, qu est fundamentum universalitatis, sed ad constituendam speciem hoc est prius illo.

ARTICULUS II.

Explicantur definitiones speciei.

Duo hic notanda sunt: Primum circa definitum harum definitionum, quibus species pr dicabilis et subjicibilis definiuntur (definitiones posuimus in initio pr cedentis art.); secundum circa ipsarum definitionum particulas explicandas.

Circa primum, idem dicendum est de definito harum definitionum quod de definito generis dictum est, quffist. prfficed.; eadem enim est atio de uno et de altero.

Circa secundum, ad explicandas particulas definitionis, illa videtur communis difficultas, quia definitiones ist conveniunt aliis a definito. Species enim subjicibilis dicitur, qu sub assignato genere collocatur, vel de quo genus prffidicatur in quid; utrumque autem non minus convenit individuo, quia etiam individuum sub genere collocatur, et de illo pr dicatur genus in quid. Si dicas speciem collocari immediate sub genere, non indivi-