Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 24
in ordine ad quod supponit, ad signum modificans, quo modificatur ad supponendum..
Primo ergo ex parte significati dividitur suppositio in propriam et impropriam. Suppositio propria est acceptio termini pro eo quod proprio significat, vel repraesentat; ut cum dico: Leo rugit, accipitur leo pro animali, quod proprie significat. Impropria suppositio est acceptio pro eo quod improprie significat, et quasi metaphorice; ut cum dico: Vicit Ico de tribu Juda, accipitur leo pro Christo, quem proprie non significat. Et sic in istis propositionibus: Christus vicit; leo de tribu Juda vicit, licet accipiatur subjectum pro eodem, scilicet pro Christo, diverso tamen conceptu et repraesentatione; nam in primorepraesentatur Christus absolute et simpliciter, quia proprie; in secundo vero repraesentatur Christus cum connotatione ad leonem verum, et ita nomen leo improprie repraesentat, et supponit pro Christo, quia ratione connolationis, et non simplicis ac directi significati illum repraesentat; et ideo isti modi metaphoricae locutionis habent elogantiam et delectationem, quia non simplici modo, sed quasi quodam circuitu et connotatione res significant.
Propria suppositio dividitur in tres species, scilicet materialem, simplicem, personalem. Materialis est acceptio termini pro se, id est pro ipsa voce, et non est proprietas logicalis formaliter et artificiose, sed materialiter, et ideo in definitione suppositionis propriai posuimus, quod est acceptio pro eo quod proprie significat, vel repraesentat. Quando enim supponit materialiter, repraesentat se, non significat; ut cum dico: Homo est nomen; Blytiri est vox, nisi forte subintelligas, vox homo, vox Blytiri, tunc enim ly vox non sifpponit materialiter, ly autem homo
vel Blytiri materialiter supponunt, quia non pro re quam significant, sed pro voce, ut se repraesentat, supponunt. Cognoscetur suppositio materialis ex tribus: Primo, si ponatur terminus non significativus, ut Blytiri, Scindapsus; isti enim non possunt supponerenisi pro se. Secundo, si ponantur signa materialitatis, ut sunt: Haec dictio, hic terminus, etc., faciunt stare rem demonstratam per illam materialiter. Tertio, si ex parte praedicati ponatur aliquid quod non significat rem, sed terminum; ut si dicas: Homo est vox, homo est nomen.
Suppositio simplex est acceptio termini pro eo quod primo et immediate significat et non mediate; ut si dico: Homo est species, ly homo supponit suppositione simplici. Ubi adverte nomina significare duo: primum quod est quasi primarium et formale; secundum quod est id in quo invenitur tale primarium, et est quasi secundarium significatum a nomine, quia in eo, quasi in supposito et materiali susceptivo reperitur id quod significat nomen; v. g. homo significat primario et immediate humanam naturam, mediate vero omne illud in quo illa invenitur, id est omnia individua hominis.
Suppositio ergo simplex est acceptio termini pro eo quod est significatum primario et immediate, ita praecise quod non transit ad secundarium significatum, et ad ea, in quibus invenitur primarium, sed cum praecisione stat pro primario significato. Et ideo est simplex et praecisa suppositio, quae stat in immediato et primario significato, non quasi duplex, quae transeat ad secundum et mediatum; sicut quando dico: Homo est species, non accipitur homo pro individuis, sed pro homine ut sic, et praescindendo ab individuis: unde non valet: Homo est species; ergo Petrus est species.