Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 339

duum, hoc est addere novam particulam definitioni, scilicet ly immediate, quam definitio non ponit; et praeterea instatur in individuis genericis, ut hoc animal, hoc corpus, etc., de quibus genera immediate praedicantur. Similiter definitio speciei praedicabilis convenit aliis a definito. Tum quia convenit generi; praedicatur enim genus etiam de individuis in quid et, licet praedicetur incomplete, et alio modo quam species, tamen hoc non explicatur in definitione speciei, et sic est diminuta. Tum etiam quia plura praedicantur de pluribus numero differentibus et non sunt species, ut entia incompleta, v. g., motus, anima, materia, punctum, et similia; et Deus praedicatur de tribus personis, et non est species. Tum quia tertium praedicabile etiam praedicatur in quid, id est essentialiter, et de pluribus numero differentibus, ut species atomae. Ac denique species angelorum sunt vere species, et non praedicantur de pluribus numero differentibus, quia illa plura sunt impossibilia, ut dicemus, seq. art.

Respondeo nihilominus recte tradi has definitiones. Et utrum essentiales, an descriptivae sint, non oportet immorari. Sicut enim diximus de generis definitione, quod est descriptiva, quia traditur per propriam passionem universalitatis, quae est praedicabilitas, ita definitiones speciei censendae sunt descriptivae, quia traduntur per proprietates: praedicabilis quidem, per ipsam praedicabilitatem, quae est passio universalitatis; subjicibilis autem, per proprietatem universalitatis specificae, quatenus universalitas imperfecta est, et dependens ab universalitate generis.

Ad primam ergo instantiam contra speciem subjicibilem, resp. : Quod in omnibus istis definitionibus praedicabilium debet subintel-

ligi proprium earum genus, quod est universale, et ita sensus definitionis est quod species est universale, quod sub genere collocatur, et differentia universale, quod praedicatur de pluribus in quale etc., et sic de aliis. Neque hoc est addere aliquam particulam extraneam definitioni, sed necessario praesuppositam; nam universale est genus ad quinque praedicabilia; debet ergo in omni praedicabili necessario subintelligi, et consequenter debet etiam subintelligi particula immediate : scilicet quod species est quae immediate subjicitur generi, quia hic solum agimus de eo quod tanquam universale, seu unum ex quinque praedicabilibus subjicitur, individuum enim non tanquam universale subjicitur, et ideo neque immediate.

Et ad instantiam de individuis genericis resp. : Quod non subjiciuntur tanquam universale, neque immediate simpliciter loquendo, sed solum secundum quid, et quoad explicationem. Quia quando dico: Hoc animal, hoc corpus, licet explicem gradum genericum cum individuatione, tamen aliquid supponitur mediate inter individuationem et genus, quod non explicatur in illo individuo generico; neque enim in re invenitur animal, aut corpus singularis satum, nisi mediante aliqua specie. At vero species ita plene et simpliciter subjicitur generi, quod non solum explicatur nihil mediare, sed neque in se aliquid mediare potest inter ipsam et genus, quod est immediate subjici simpliciter et absolute loquendo.

Ad secund. instant., contra definitionem speciei praedicabilis, respondetur: Quod, ut diximus quaestione praecedenti, generi non convenit praedicari de pluribus numero differentibus formaliter et immediate, sed materialiter, scilicet quia