Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 25

Et ideo in simplici suppositione semper intercedit appellatio, quia prædicatum convenit subjecto sub aliqua præcisione, et formalitate, qua non descendit ad individua.

Suppositio personalis est acceptio termini pro individuis, seu pro his, quæ materialiter et mediate significantur. Et ideo vocatur personalis, quia convenit quasi personis, seu suppositis alicujus rei; sicut cum dicimus : Omnis homo est animal, convenit hoc etiam individuis: et valet bene descendendo : Ergo iste homo estanimal, etc. Unde suppositio personalis est capax ascensus et descensus, non simplex.

Deinde tertio dividitur suppositio personalis, ex ordine ad verbum, seu copulam, in essentialem seu naturalem et accidentalem. Suppositio naturalis est acceptio termini pro omnibus, pro quibus natus est accipi, seu aliis verbis, est acceptio termini pro eo, cui intrinsece et essentialiter convenit prædicatum; ut: Homo est animal, ubi verbum est abstrahit a tempore in sui verificatione. Suppositio accidentalis est acceptio termini pro his solum, de quibus verificatur juxta exigentiam verbi, seu alio modo, est acceptio termini pro eo cui prædicatum non intrinsece, sed accidentaliter convenit, ut in hac: Homo est justus; homo disputat.

Quarto dividitur suppositio ex parte significationis in communem et singularem. Communis est acceptio termini communis pro suis inferioribus, ut: Homo disputat. Suppositio singularis et discreta est acceptio termini singularis pro re singulari, ut : Petrus disputat, hic homo disputat.

Quinto dividitur suppositio communis ex parte signorum in determinatam et confusam. Suppositio determinata est acceptio termini communis indefiniti, aut signo particu-

lari affecti, ut: Homo disputat; quidam homo disputat. Suppositio confusa est acceptio termini communis cum signo universali, vel etiam speciali signo confusionis, ut: Omnis homo disputat; tantum homo disputat. Confusa est duplex, altera distributa, altera confusa tantum. Distributa est acceptio termini communis. qui immediate afficitur aliquo signo distributionis, ut: Omnis homo disputat; ly homo stat distributive. Confusa tantum est acceptio termini, qui afficitur mediate signo universali affirmativo, vel aliquo speciali signo confusionis. Exemplum primi : Omnis homo est animal; ly animal stat confuse tantum. Exemplum secundi: Tantum homo disputat; requiritur oculus ad videndum; ly homo et ly oculus stant confuso. In eap. seq. explicabimus specialia signa confusionis. Et ista confusa vel est confusa disjuncta, vel copulata. Disjuncta est quam exemplis allatis explicavimus. Copulata, qme afficitur signo collectivo; ut : Omnes apostoli sunt duodecim; omnes planetæ sunt septem; ly apostoli et ly planetæ stant confuse copulate, seu collective.

Solet etiam cognosci differentia istarum suppositionum cx descensu vel ascensu, qui unicuique debetur; nam suppositioni determinatæ debetur descensus disjunctivus; distributivæ, copulativus; confusæ tantum, disjunctus, vel copulatus. Quis sit autem ascensus copulativus et disjunctivus; disjunctus et copulatus, dicetur libro sequenti, Gap. ii et iii. Cum autem solum personali suppositioni debeatur ascensus et descensus, quia ascensus et descensus sumitur per ordinem ad individua, ad quæ descendimus ab universali, vel ascendimus ab ipsis singularibus ad universale, soli autem personali convenit accipi pro individuis; ideo optime dignoscitur varia suppositio