Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 356

Secundo arguit.: Quando dicitur in definitione individui: cujus tota collectio proprietatum non est in alio, vel intelligitur de proprietatibus illis in communi acceptis, vel de singularibus et determinatis. Si in communi, falsum est totam collectionem earum non posse esse in alio, constat enim eamdem patriam, eumdem sanguinem etc., posse convenire pluribus individuis; similiter figura, et forma communiter accepta pluribus convenit. Si in singulari, verbi gratia, de hac forma, de hac figura etc., in primis petitur principium, quia definimus individuum per proprietatem individuam, cum tamen ab ipso subjecto sit proprietas ista individua et singularis. Et deinde, quia tunc frustra diceretur quod tota collectio proprietatum non est in alio, siquidem non solum tota collectio, sed neque una sola proprietas individuata et singularis potest esse in alio, v. g., haec figura, haec forma, hic locus etc.; nam licet unica denominatio extrinseca possit convenire multis, ut eadem patria denominare multa individua, et unum accidens reale possit divinitus poni in multis subjectis, tamen connaturali modo non potest esse, nisi in uno tantum subjecto, hoc ipso quod est accidens individuatum et singulare.

Respond. : Definitionem intelligi de collectione proprietatum non in communi, sed in singulari; nam quodcumque accidens in communi potest multis convenire. Et ad replicam dicitur non committi petitionem principii, quia non definitur individuum per proprietates, quatenus individuatae et singulares sunt, sed quatenus sunt principium individuationis; quia scilicet ita designant et determinant hoc individuum, quod in alio reperiri non possunt. Et licet hoc non possint praestare, nisi in se sint singulares et

individuae, tamen non quatenus in se individuatae, sed quatenus sunt principium individuandi, et reddendi ipsum individuum incommunicabile alteri, ponuntur in definitione individui, quia ab ipsis, ut a conditionibus dependet designatio et determinatio individui. Unde obiter intelligitur quam vera sit sententia D. Thomae, quod principium individuationis est materia signata quantitate et accidentibus; non quia accidentia formaliter constituant individuationem, sed quia a materia, ut a principio per se dependet individuatio, ab accidentibus autem, ut a conditionibus designationis, alias frustra individuum definiretur per collectionem proprietatum etc.

Et ad ultim. replic. dicitur : Quod inter istas proprietates individuationis aliqua conveniunt pluribus individuis, scilicet quae extrinsece denominant, ut patria, nomen, sanguis, locus etc. Alia vero solum uni, ut haec forma, haec figura etc. Unde oportuit de tota collectione, non autem de aliqua proprietate seorsum dicere quod non potest esse in aliquo alio individuo.

Ultim. arguitur contra definitionem individui praedicabilis : Nam aliqua individua praedicantur de pluribus; ergo falsa est definitio. Antecedens probat.; Nam eadem numero materia est in uno individuo, postea in alio, ut in Petro et in ejus cadavere, eadem numero actio denominat causam primam et secundam, eadem cognitio plura cognita, idem locus plura locata, saltem successive. Denique eadem numero aqua potest dividi in plures aquas, quarum quaelibet est unum individuum. Ergo male dicitur quod individuum est indivisum in se et non divisibilem alia.

Respondetur: Non repugnare quod aliquod accidens extrinsece deno-