Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 357
minans conveniat pluribus tanquam inadaequatis et particularibus subjectis, vel quod una materia, seu subjectum possit recipere diversas formas, sive simul, sive successive; sed hoc non est praedicari individuum de pluribus numero distinctis, tanquam de inferioribus, vel unam formam esse in pluribus subjectis individuis adaequatis, quod requiritur ut individuum de pluribus simpliciter et adaequate praedicetur. Quare accidens, seu forma denominans plura subjecta, habet illa quasi partialia et inadaequata, non quasi tota in respectu suae denominationis, licet verum sit quod non possit forma inhaerens esse in pluribus realiter distinctis et separatis. Quando autem aqua dividitur in plures aquas non hoc fit per multiplicationem et praedicationem sui, sed potius per corruptionem et divisionem, quia desinit esse unum individuum aquae, et ex illo fiunt plura per divisionem. Sed de hoc modo dividendi non loquimur in praesenti.
ARTICULUS II.
Quid sit individuum in communi, seu individuum vagum.
Divus Thomas, i p., quaest. xxx, art. iv, agens de individuo in communi, seu de individuo vago, inquit quod individuum vagum, ut aliquis homo, significat naturam communem cum determinato modo essendi, qui competit singularibus, scilicet ut sit per se subsistens distinctum ab aliis. De hoc autem individuo tria possunt controverti. Primo, an individuum sic conceptum importet aliquam rationem communem individuis, quae sit realis, vel rationis? Secundo, an ista ratio communis sit univoca, vel analoga?
Tertio, ad quam praedicationem pertineat ex quinque praedicabilibus.
Circa primum, aliqui existimant individua solum habere communitatem negationis, vel intentionis, quia omnia individua in aliqua negatione, vel intentione conveniunt. In negatione quidem, quia omnia individua non sunt universalia, neque habent proprietates communes. In intentione autem, quia omnia individua contrahunt speciem et constituunt individuum, quod habet relationem subjicibilitatis ad superiora. Negant autem hi auctores convenire individua in aliquo reali, quod sit illis commune, eo quod differentiae individuales sunt primo diversae, undo in nullo conveniunt; ut Petrus et Paulus non habent infra speciem hominis aliquid, in quo conveniunt. Ita Martinez, sup. cap. de Specie, quaest. iii.
Auctores isti ex diametro pugnant cum sententia D. Thomae, qui in i p., loco citato, referens aliquorum sententiam, qui dicebant hoc nomen persona, solum habere communitatem negationis, vel intentionis, utrumque horum excludit, quia hoc nomen persona neque est nomen negationis, neque intentionis sed nomen rei. « Et ideo (inquit) dicendum est quod, etiam in rebus humanis, hoc nomen persona est commune communitate rationis, non sicut genus, aut species, sed sicut individuum vagum »; ergo sentit D. Thomas idem judicium dari de communitate personae et individui; sed persona dicit aliquid commune per modum rei; ergo et individuum. Idem docet, quaest. ix de Potentia, art. n, ad 1; et quaest. vm de Potent, art. iii, ad 2; et in i, dist. xxv, quaest. i, art. iii, ubi videri potest, praesertim ad 3.
Et ratio est: Quia individuatio est modus, quo natura ipsa redditur singularis et individua; hic autem