Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 358
modus potest significari in communi, sicut etiam ipsa subsistentia et personalitas, licet non inveniatur nisi in singularibus determinate et signate; ergo non repugnat dari conceptum communem ipsius individui non solum ex parte natur», sed etiam ex parte individuationis. Minor probat. : Nam audito hoc nomine individuum, vel persona, aliquid tali nomino significatum concipio; non naturam, ut de se constat, quia individuum non significat naturam in universali, sed significat individuationem natur», et non significat ipsam in particulari determinatam et signatam, non est enim idem dicere individuum ut sic, et dicere Petrum, vel Paulum determinate, nam ratio individuationis convenit multis, esse autem Petrum, vel Paulum solum uni.
Et confirm. : Quia quando dico : Aliquis homo, ly homo, non redditur singularis, sed est terminus communis; alioquin idem esset dicere, aliquis homo, et hic homo, nec posset ly aliquis homo, deservire ad constituendam contradictionem cum ly nullus homo, si utraque non esset de termino communi; sed ly aliquis homo est individuum vagum, et non significat tantum naturam, sed naturam cum modo individuationis; ergo modus individuationis concipitur in communi; si enim significaretur in singulari, ly homo singularis aretur, sicut quando dicimus : Hic homo.
Dices : Concipi quidem modum individuationis in communi, sed non tanquam aliquid reale, sed rationis, scilicet vel negationem aliquam, v. g. incommunicabilitatem in persona, vel negationem collectionis omnium proprietatum unius individui in alio, vel aliquam secundam intentionem pr»dieabilitatis, vel subjicibilitatis.
Sed contra hoc urget D. Thomas :
Quia persona non est nomen negationis, vel intentionis, sed nomen rei; et idem dicere possumus de singularitate et particularitate. Et in qu»st. ix de Potent., art. n, ad 2, et 5, expresse distinguit S. Thomas rationem intentionis in persona, a ratione modi essendi individualiter, qui aliquando nomine intentionis designatur; et constat quod ipse modus singularitatis invenitur in re, et est aliquid positivum, habet enim positivum effectum, qui est reddere naturam perfecte unam indivisam in se, et divisam ab aliis. Et similiter reddit naturam capacem effectus positivi, scilicet existenti» et accidentium, qu» illi inh»rent in quantum singularis est; et exercitium omnium actionum realium, vel passionum convenit soli singulari; unitas autem illa numerica non est pura negatio, sed aliquid positivum includit, alioquin multitudo, qu» ex unitatibus numericis componitur, non esset aliquid positivum. Quod vero personalitas, seu subsistentia, sint aliquid positivum, et non pura negatio, in capite de substantia, et in q. vn Physic» probandum est.
Circa secundam difficultatem, an scilicet individuum in communi sit univocum, vel analogum. Videtur quod, cum ips» differenti» individuales sint primo divers», nihil illis univocum dari possit in ratione differenti» individualis. Neque enim in differentiis simplicibus potest considerari aliquid commune, ut contrahibile per differentias, ut optime S. Thomas deduxit ip., q. m, art. viii, ad 3; et qu»st. xc, art. i, ad 3. Et sic responderi posset non improbabiliter quod conceptus individui sit analogus ad omnes differentias individuales, et quod contrahitur et abstrahitur eo modo quo analoga a suis analogatis, scilicet non per resolutionem duorum con-