Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 359
Geptuum, quorum unus abstrahat ab alio, sed per eumdem magis vel minus explicitum, atque adeo per transcendentiam in ipsis differentiis determinatis. Quod insinuare videtur D. Thomas, i p., quaest. xxx, art. iv, dum inquit: « Quod individuum vagum significat naturam communem, cum determinato modo essendi, qui competit singularibus, ut scilicet sit per se subsistens distinctum ab aliis, sed in nomine singularis designati significatur determinatum distinguens ». Igitur, secundum D. Thomam, individuum in communi et individuum determinatum solum differunt penes determinatum distinguens et non determinatum.
Nihilominus in hac parte tria mihi dicenda videntur. Primum est: Quod, si abstrahamus conceptum individuationis ab ipsis differentiis individualibus, talis conceptus incompletus differentiae individualis in communi ad omnes differentias individuales non est univocus, sed analogus. Ratio est, quia est sicut transcendens, et imbibitus in ipsis differentiis; neque enim per alias differentias contrahitur, alioquin esset processus in infinitum. Et cum illae differentiae individuales sint primo diversae, non sunt resolubiles in duos conceptus, quorum unus abstrahat ab alio, et includatur in ipso. Ergo est ratio analoga, siquidem includitur in differentiis.
Secundum est: Quod, si in uno quoque genere et praedicamento abstrahamus in communi non differentiam ipsam individuationis. quae est aliquid incompletum, sed ipsum individuum constitutum ex differentia *t natura, per modum totius et entis completi, sic non est proprie universale et univocum, sed reductive et secundum quid, simpliciter autem analogum. Et ratio est: Quia ille conceptus individui conflatur ex
natura,, et modo individuationis in communi accepto, qui modus non est univocus, sed analogus respectu hujus et illius differentiae individualis. Ergo, licet ex parte conceptus naturae in potentia contineat differentias individuales, et univocationem fundare possit ad illas, tamen ex parte conceptus individuationis non se habet univoce respectu differentiarum in singulari. Ergo simpliciter ille conceptus non manet univocus, nisi secundum quid, et simpliciter analogus, quia non ex omni parte abstrahit a differentiis, ita quod in illis non imbibatur. Ad univocationem autem requiritur quod conceptus simpliciter sit unus; si autem solum ex una parte sit unus, ex alia autem non praescindat simpliciter a differentiis, sed illas actu includat, manet partim unus et partim diversus, quod est esse analogum. Sicut si animal constitueretur non per ipsam rationem sensibilis, sed per rationale et irrationale in communi concepta, non posset animal esse simpliciter univocum homini et equo, siquidem includeret actu differentias illorum, et non abstraheret ab illis. Sic cum individuum in communi includat differentiam individualem, quae non abstrahit perfecte a differentiis ipsis individualibus, consequenter individuum in communi non poterit abstrahere ab eis, et sic non manet simpliciter unum. Aliud est de differentia specifica constituente ipsam naturam secundum quidditatem et conceptum naturae, verbi gratia rationale. Natura enim, quae componitur ex illa et ex genere, simpliciter continet differentias inferiores in potentia, et sic abstrahit univoce ab illis. At vero differentia individualis in communi non constituit naturam in esse naturae, sed in statu individuationis, respectu cujus non potest individuatio in communi