Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 360

constituere naturam abstrahentem perfecte a differentiis singularibus, sed modum naturae includentem illas. Quod si individuum vagum, ut aliquis homo, sumatur tanquam aliquid complexum in vi duorum conceptuum, sic proprie non est analogum, nec univocum, quia non est unus conceptus, sed plures, quorum unus significat naturam, scilicet ly Aorno, alter significat modum individuationis in communi, scilicet ly aliquis.

Tertio dico : Quod, si sumatur individuatio pro secunda intentione individui, scilicet pro relatione rationis, est simpliciter univoca ad omnes relationes individuationis. Relatio enim individuationis est quaedam species relationis rationis, scilicet subjicibilitas infima, quae potest dividi univoce in hanc et illam relationem, quae invenitur in hoc et illo individuo, per modum subjicibilitatis concepto. Unde habet distinctum fundamentum a reliquis relationibus, et distinctam speciem, quae dividitur in sua individua, sicut aliae relationes.

Circa tertiam quaestionem, scilicet ad quam praedicationem pertineat individuum vagum, Cajetanus in praesenti, sensit praedicari individuum non in quid, sed in quale, quia praedicatur ut modus, qui proprie dici potest quod praedicatur in cujusmodi, non in quid; et hoc praedicabile inquit esse distinctum a reliquis, sicut etiam definitio praedicatur de suis inferioribus, nec tamen est aliquod ex quinque praedicabilibus. Sic individuum vagum non est aliquod ex quinque praedicabilibus. Gaeterum definitio, ut supra diximus, non est aliquod ex his quinque praedicabilibus, quia est quid complexum, praedicabilia autem sunt simplicia. Si ergo individuum vagum est quid complexum, excludetur etiam a quinque praedi-

oabilibus, sicut definitio. Si verd sumatur in vi termini inoomplexi, restat explicare cur individuum vagum non pertineat ad aliquod ex quinque praedicabilibus, sed praedicitur distincto modo ab omnibus. Si enim est praedicabile univocum, et constituit aliam modum praedicandi ab istis quinque, diminutus fuit Porphyrius, omittendo illud et tantum quinque ponendo.

Nos vero facile ab hac difficultate expedimur, dicendo : Quod individuum vagum non est univocum, sed analogum, et ideo non continetur in his praedicabilibus, in quibus tantum praedicata univoca continentur. Vel certe solum in eis continentur ea, quae proprie sunt universalia in praedicando, siquidem universale est id quod dividitur in quinque praedicabilia. Individuum autem etsi in communi concipiatur, non tamen universale redditur etiam per modum differentiae et tertii praedicabilis, quia individuum est, universale autem ab omni individuatione abstrahit, etiam in communi sumpta, eo quod abstractio universalis reddit naturam contrahibilem per differentias, individuatio autem in communi non est contrahibilis per differentias, sed est ipsa differentia individualis in communi sumpta, quam supra ostendimus non abstrahere a differentiis particularibus univoce. Reducitur tamen ista praedicatio individui ad praedicationem speciei, npn quia praedicetur in quid, sicut ipsa species, sed quia praedicat modum naturae specificae, qui est individuatio, modus autem complens reducitur ad rem cujus est modus, sicut subsistentia ad substantiam. Non tamen individuum significat passionem propriam entis, ut dicit Vasq., i p., q. xxxi, art. iv, disp. cxxx, c. n, quia propria passio sequitur ad aliquam naturam per necessariam connexio-