Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 361

nem, fundatque praedicationem aeternae veritatis cum illa, ideoque toti speciei convenit, modus autem individuationis non ita se habet ad naturam speciei. Et licet unitas ut transcendentalis sit passio entis, quia abstrahit ab unitate formali, vel individuali, tamen ipsa individuatio unitatis, non est propria passio naturae, seu speciei, respectu vero ipsius individui non est propria passio, esset enim passio suimet. Est ergo complementum naturae per modum ultimae determinationis et indivisionis ejus.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Repugnat individuum concipi in communi, quia repugnat ei communicabilitas et divisio in plura multo magis quam naturae angelicae, siquidem ex suo intrinseco conceptu individuum est praedicabile solum de uno; ergo non datur individuum vagum.

Nec potest dici quod denominative est commune, formaliter autem individuum et ut quo, quia denominatio illa universalitatis contrariatur et repugnat formali rationi individui : opponuntur enim esse in uno, et esse in pluribus; ergo non potest suscipere illam denominationem. Quando enim aliquod subjectum repugnantiam habet cum aliqua intentione, non potest denominari ab illa, sicut homo non potest denominari ab intentione generis. Ergo, si individuum formaliter repugnat huic, quod est esse in pluribus, non poterit suscipere denominationem praedicandi de pluribus.

Et conf.: Quia Philosophus dicit in cap. de substantia, quod prima substantia de nullo praedicatur, quia nec de subjecto aliquo dicitur, neque in subjecto aliquo est; sed prima substantia est singulare in ge-

nere substantiae; ergo non potest concipi in communi, ita ut de pluribus dicatur. Ac denique : Quia, ut dicebamus, differentiae individuales sunt primo diversae; ergo non possunt habere aliquod commune in quo conveniant, quia si haberent, resolverentur in illud conceptus differentiarum individualium, et consequenter non essent primo diversae, sed in aliquo convenient, et per aliquod additum different.

Resp. : Quod individuo signato et determinato repugnat communicabilitas, non tamen individuo vago et in communi accepto; sicut ly Petrus vel hic homo non possunt pluribus communicari, quia sunt individua determinata ; at vero aliquis homo potest concipi ut communicabilis pluribus, licet non universalis, et ita non est subjectum cui repugnat talis communicatio.

Vel secundo dicitur : Quod individuum est quod praedicatur de uno tantum ut quo, seu forma talis praedicabilitatis; haec autem forma concepta ut res quaedam et in actu signato, potest denominative et ut quod recipere intentionem praedicandi de pluribus. Unde talis individuatio, licet habeat repugnantiam praedicandi de pluribus formaliter et in exercitio, quia non potest esse forma et ratio praedicationis de pluribus, tamen concepta materialiter . . . ut quaedam res, non habet repugnantiam ad talem denominationem. Homo autem etiam materialiter et ut quaedam res conceptus non potest recipere intentionem generis, quia non abstrahit a pluribus speciebus.

Ad confirm. similiter respond. : Quod prima substantia determinate et designate accepta non praedicatur de aliquo subjecto, bene tamen concepta in communi respectu hujus et illius substantiae prima. Vel id habet formaliter et ut quo, deno-