Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 362
minative autem et ut quod potest dici de pluribus.
Ad aliam partem argumenti respond. : Probare quod differentiae individuales non habent aliquem conceptum communem univocum, qui sit simpliciter unus et abstractus, non tamen quod non possint habere aliquem conceptum communem, saltem analogum, et per modum transcendentis imbibiti in differentiis, ut dictum est.
Secundo arguitur : Omnes differentiae individuales et omnia individua significantur in communi sub unica et eadem ratione, scilicet secundum quod conveniunt in officio singularisandi; ergo ratio illis communis est univoca et eadem. Antecedens probat. : Quia non repugnat modum, seu officium singularisandi concipere per modum unius in communi et in confuso; ergo saltem sub illa indeterminatione ille conceptus univocus est.
Resp.: Illud officium, seu modum singularisandi non posse praescindere actu a differentiis determinatis et individualibus, quia illae sunt primo diversae, et non resolubiles in duos conceptus, quorum alter sit contrahens, alter contrahibilis, ut dictum est, et quaelibet differentia contrahens officium illud singularisandi participat. Et licet concipiatur in confuso et in communi, tamen concipitur ut non perfecte praescindens ab ipsis differentiis, sed ut actu in eis inclusa, licet non actu illas explicet, quando in communi concipitur, et sic praescindit ab illis eo modo quo analogum et transcendentalia a suis inferioribus, ut in tractatu de analogia plenius dicitur.
QILESTIO X.
DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA, ET UT TERTIUM PREDICABILE EST.
Quia Porphyrius tractaturus de differentia, quae est tertium praedicabile, praemisit divisiones differentiae in propriam, communem et propriissimam, consueverunt interpretes hic multa agere de ipsa ratione differentiae in communi, ejusque divisionibus, quae tamen proprie tractantur in v et in x Metaph. Ideo breviter ab illis nos expediemus. Illud admonentes de ratione differentiae, ejusque relatione, debere nos agere conformiter ad rationem et relationem similitudinis, vel convenientiae, quae rationi et relationi differentiae opponitur.
* ARTICULUS I.
Utrum bene dividatur differentia in communem, propriam et propriissimam.
Differentia in communi sumpta nihil aliud esse videtur quam forma faciens differre, seu quatenus habet officium faciendi differre. Et ita dicit Porphyrius, in cap. de differentia, quod universaliter omnis differentia addita alteratum facit. Unde in quacumque forma faciente differre nascitur duplex respectus, seu ordo, scilicet ad subjectum, seu rem, quam facit differre, et ad terminum, «eu extrema, a quibus facit differre. Est enim differentia quasi segregatio et separatio quajdam, et ita habet subjectum, quod segregat, et terminum, a quo separat. Et necessario debet intelligi in ipsa ratione differenti» relatio aliqua, sicut in ratione oonvenientiee, quee est ejus oppositum,