Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 374

cans naturam eorum, et se habet ut superius; ergo illa sunt inferiora differentiae, ut tertium praedicabile est.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur contra primam conclusionem : Haec praedicatio: Homo est rationalis, est praedicatio tertii praedicabilis; ergo respectu hominis datur universalitas tertii praedicabilis, sicut datur praedicabilitas ; homo autem non concipitur ibi ut individuum, sed ut species. Antec. est certum : Quia illa praedicatio non potest pertinere ad aliud praedicabile, quam ad tertium.

Et conf.: Quia tertium praedicabile habet pro immediato correlativo speciem, et mediante illa respicit individuum sub ea contentum; ergo magis dicitur universale per ordinem ad speciem, quam per ordinem ad individuum. Conseq. prob.: Quia relatio magis denominatur per ordinem ad immediatum correlativum, quam in ordine ad mediatum. Anteced. vero probat.: Quia tertium praedicabile formaliter in quantum tale respicit suum correlativum in quale; sed non immediate qualificat individua, sed naturam individuorum, quae est species, alias non esset qualitas essentialis, si immediate non qualificaret essentiam; ergo est immediatum correlativum ejus ipsa species, seu essentia constituta. Illud enim est immediatum correlativum, quod est immediate constitutum et qualificatum a differentia.

Resp.: Quod illa praedicatio: Homo est rationalis, est tertii praedicabilis quasi materialiter et metaphysice, non formaliter et logice; praedicatur enim de homine illa res, quae est tertium praedicabile, non tamen sub formalitate et relatione tertii praedicabilis, seu tertii universalis;, et sic est magis tertium praedicatum, quam tertium praedicabile, licet concomitanter ibi retineat universalitatem

tertii praedicabilis, quam exercet non respectu speciei, sed respectu individuorum; sicut genus, cum praedicatur de individuo, ut: Petrus est animal, ibi retinet rationem generis, licet non per ordinem ad illud sit genus, sed per ordinem ad speciem. Et propria passio, cum praedicatur de natura specifica, ut: Homo est risibilis, non exercet rationem universalis, licet praedicet naturam, quae susceptiva est quarti praedicabilis per ordinem ad individua.

Ad confirm. Negatur anteced. Et ad prob., dicitur quod species est immediatum constitutum per diffbrentiam, et in ratione constituti respicit illam immediate per modum differentiae metaphysicae, non in ratione universalis et differentiae logicae, sic enim immediatum correlativum ejus sunt inferiora; sed quia respicit illa secundum praedicabilitatem in quale, oportet quod supponatur ordo ad ipsam naturam specificam ut constitutam tali modo per differentiam, quod fundet praedicabilitatem in quale. Neque est inconveniens quod alia sit habitudo differentiae ad speciem in ratione constitutivi, alia in ratione universalis ad inferiora; sicut enim differentia respicit genus, ut contractiva illius et tanquam compartem ad constituendam speciem, ita relatione constituentis respicit ipsum constitutum, quae tamen relatio est rationis, quia non distinguitur realiter genus, differentia, et species. Relatio vero differentiae -ad sua inferiora in quale est relatio superioris ad inferiora, quae tamen praesupponit relationem ad speciem in ratione constituti.

Secundo arguitur : Differentia ut tertium praedicabile eadem relatione, seu intentione respicit speciem et individua; sed ista relatio, ut tangit individua, est universalis; ergo etiam ut tangit speciem. Conseq.