Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 375

constat, et minor concessa est supra. Major vero probatur. Tum quia respiciendo speciem respicitomnia sub ea contenta; quidquid enim universaliter dicitur de aliquo et ad aequate, dicitur de omni contento sub illo. Tum etiam quia differentia sub eodem conceptu, et praedicatione, praedicatur de specie et individuis; ergo sub eadem intentione et relatione.

Et confirm.: Quia differentia praedicatur de specie ut aequalis, et ad convertentiam cum illa; ergo ut universalis, quia species non potest aequari nisi ab universali, cum in ^-se universalis sit.

Resp. Disting. anteced.: Si sumatur relatio differentiae pro relatione constitutivi ad speciem ut constitutam, sic eadem relatione respicit speciem et individua, quia non aliud constituit in individuis, quam in specie, scilicet naturam. Si vero sumatur relatio differentiae pro relatione universalis et praedicabilis formaliter et logice, sic diversa relatione respicit individua et speciem, quia individua, ut superior, speciem ut aequalis. Et ad probat, dicitur: Quod respiciendo speciem, respiciuntur etiam individua, sub ratione quidem constituentis, eadem relatione; sub ratione vero superioritatis et aequalitatis, diversa, licet una connexionem habeat cum alia. Et sic praedicatio de individuis est universalis, de specie vero non.

Ad conf.: Dicitur quod hoc ipso quod differentia est aequalis ad speciem, habet quidem esse universalis, sed non respectu speciei, cui aequalis est, sed respectu individuorum, quibus aequalis non est, sed superior.

ARTICULUS IV.

Utrum differentiae superiores et genericae includantur in differentiis atomis et de illis praedicentur.

Certum est, supposito quod gradus metaphysici non distinguuntur nisi

ratione, ut supra determinavimus, non distingui rem, quae est differentia, et quae est genus realiter et materialiter inter se, et consequenter differentiam genericam non distingui a specifica in eodem subjecto. Sed difficultas est, an secundum formalem praedicationem, differentia superior et generica ita se habet ad inferiorem, quod de illa praedicetur, et in illa includatur tanquam praedicatum illius constitutivum.

Resolutio est negativa. Et inter Doctores communior. De qua videatur Sanchez, hic, lib. m, quaest. xxvm; et Cabero, tract. m, disput. iv, dub. iii; Carm., disp. vn, quaest. iv. Sumiturque ex D. Thoma, in iii Met., lect. viii, § Objicit ad propositum; et in i Contra Gent. cap. xvn, eo quod genus non potest praedicari de differentia, differentia enim non participat genus, ut dicitur in iv Topic. Sic enim genus includeretur in ^differentiis, reddereturque analogum, ut in tractatu de analogia probabimus.' Eadem autem ratio est de differentia generica, quia haec constituit genus, et est pars illius quidditativa. Et explicatur amplius: Quia differentia specifica contrahendo genus, etiam contrahit ipsam differentiam genericam ex qua quidditas generis constituitur; sed differentia contrahens genus est extra conceptum generis; ergo etiam est extra conceptum differentiae genericae, siquidem illam contrahit contrahendo genus. Min. prob. ex Philos., iii, Met.; et D.-Thoma ibi, lect. viii. Quia, si genus includeretur in differentiis, non posset in eis includi tanquam pars contrahibilis, sed ut tota et integra differentia, quia differentiarum sit simplex, non componitur ex genere et differentia, neque ex aliquo contrahibili et contrahente, alioquin esset processus in infinitum; quia, si differentia constaret ex genere et differentia, rur