Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 376
sus illa differentia per quam constituitur, etiam genere et differentia constaret, et de illa alia rursus inquireretur, esset enim de illa eadem ratio. Quare si genus, vel differentia generica includitur in specifica, non includitur tanquam pars contrahibilis et generica, sed, cum ipsa differentia sit simplex et sine parte, erit tota ipsa differentia. Et sic genus esset analogum, ut potepartim idem, in quantum dicit unicam naturam, in qua conveniunt species, et partim diversum, in quantum dicit ipsam differentiam integre, qua differunt species inter se; et similiter, si differentia generica includitur in specifica, non tanquam pars (differentia enim, cum sit simplex, partibus caret) differentia generica esset tota et integra differentia specifica, et sic sequeretur quod una species infima differet ab alia per ipsammet differentiam genericam, sine alio superaddito, quod repugnat; sic enim eadem differentia constitueret genus, quatenus differentia generica est, et divideret ipsum, quia totaliter et integre esset differentia specifica.
Solvuntur argumenta.
Primo objicitur ex Aristot., qui vii Met., text. xliii, lect. xii, apud D. Thomam, dicit quod differentiae communes dividuntur in alias differentias; sicut habere pedes, que est differentia quorumdam animalium, dividitur in habere pedes scissos, vel non scissos. Imo de differentia pedalitatis scissae dicit quod praedicatur differentia superior; verum est enim dicere quod scissio pedum est pedalitas quaedam. Ergo differentiae superiores praedicantur de inferioribus. Item, x Met., text. xxm, lect. ix, apud D. Thomam, in fine, ostendit quod in generibus, sub quibus inve-
niuntur contraria, differentiae mediae componuntur ex differentiis contrariis. Ergo ruit nostrum fundamentum, quo dicimus genericas differentias non includi in specificis, quia non sunt compositae.
Gonfirm. illo vulgari syllogismo: Omnis homo est sensibilis, omnis homo est rationalis, ergo aliquod rationale est sensibile; qui est in bona figura, scilicet in Darapti, et praemissae sunt verae, ergo et conclusio.
Si dicas: Non sequi in conclusione quod rationale sit sensibile formaliter, sed materialiter, seu identice. Contra est: Tum quia praedicatio illa est formalis: Rationale est sensibile, sicut et praedicationes praemissarum. Tum quia potest fieri syllogismus addendo particulam formaliter: Omnis homo formaliter est sensibilis, omnis homo formaliter est rationalis, ergo aliquod rationale formaliter est sensibile.
Respond.: Ad primum locum Aristotelis, quod differentiae communes dividuntur in alias non formaliter, sed materialiter, id est non ratione sui, sed ratione generis constituti perdifferentias superiores. Non enim potest [dividi genus per differentias inferiores, nisi etiam ipsae differentiae constitutivae generis dividantur. Potius autem dixit Arist. dividi ipsas differentias superiores, quam genus constitutum per ipsas, ut ostenderet quaenam sint differentiaB per se alicujus generis, et quae sint differentiae per accidens. Quando enim aliquod genus dividitur per differentias inferiores, secundum quod tale genus ex intrinseca ratione, qua constituitur, est in potentia ad illas, dividitur tale genus differentiis per se, et non per accidens. Sicut animal bipes ex ipsa ratione bipedis est in potentia ad habere pedes fissos, vel non fissos, et ideo per se dividitur animal bipes in tales differentias. Quando vero genus est in potentia ad infe-