Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 377
riora, non ratione su differenti constitutiv , sed aliunde, talis divisio non est per differentias per se, sed per accidens; sicut si animal bipes dividatur in album et nigrum. Ceterum ex hoc non potest concludi quod ips differenti communes prefidicentur de inferioribus differentiis formaliter; imo potius dividuntur per illas, non praedicantur de illis; et quia dividuntur per illas, potius ipsum genus, ut tali differentia constitutum, est id quod dividitur, et cum eo ipsa ejus differentia. Et h c est plana explicatio illius textus, quam ibi tradit D. Thomas, lect. xu citata, ubi inquit: « Quod hoc modo hac differentia est dividenda: habens pedes, scilicet, hujusmodi animalium aliud est habens pedes soissos, aliud non scissos. » Ubi non solum ipsa ratio bipedis, seu differentia habendi pedes, sed etiam ipsum animal dividitur; et sic quando dicitur quod scissio est qu dam pedalitas, idem est, inquit D. Thomas, « quod esse contentum sub hoc, quod est habere pedes », atque adeo continetur sub pedalitate, sicut differenti continentur sub genere, cujus pars est differentia generica.
Eodem modo respondetur ad secundam auctoritatem ex x Metaphys. : differentias medias ibi non sumi pro differentiis, qu sunt tertium pr dicabile, sed pro speciebus oppositis sub eodem genere, non oppositione contraria, seu extrema, sed media; dicuntur vero tales species differenti medi , quia differunt seu opponuntur non extreme, sicut contraria, sed tanquam contraria media.
Ad confirm. respondet. : Quod in primo syllogismo nulla est difficultas; verificatur enim conclusio illata: rationale est sensibile, identice, non formaliter. eque est necesse quod ex pr missis in sensu formali verificatis inferatur conclusio vera, etiam in sensu formali, sed sufficit
quod in sensu identico, ut frequenter contingit in hac tertia figura. Ut si dicas : Omne lac est album, omne lac est dulce, ergo aliquod dulce est album; hic homo currit, hic homo est justus, ergo justus currit. Qu conclusiones solum sunt ver in sensu identico. In secundo autem syllogismo, ubi additur illa particula formaliter, manifeste variatur appellatio ex diversa applicatione illius particul formaliter. Quia sub respectu sub quo applicatur in promissis facit pr dicationem formalem; in conclusione autem verificantur extrema identice, et ideo illa particula formaliter non habet ibi locum. Ad bonitatem autem syllogismi sufficit quod, si antecedens est verum, etiam et consequens; sed non requiritur quod in eodem sensu et respectu verificetur, sed potest antecedens esse verum secundum pr dicationem formalem, et consequens secundum identicam, ut vidimus.
Et ratio est: Quia illa particula formaliter semper debet intelligi respective, et sub aliqua appellatione; quod enim est formale respectu unius potest non esse respectu alterius. Unde semper ille respectus sub quo formaliter se habet debet manere invariatus, quoties apponitur particula formaliter. Et quia verificatur quod homo sit rationalis et sensibilis formaliter, quia recipit ista pr dicata tanquam formalia, quod vero rationale sit sensibile non verificatur nisi ex identificatione in eodem subjecto, ideo non possunt sub eadem formalitate verificari, sed si apponatur particula formaliter, variatur appellatio.
Quod si instes: Hic syllogismus est bonus in Celarent: Nullum rationale formaliter est sensibile, omnis homo formaliter est rationalis, ergo nullus homo est sensibilis. Ubi nulla est variatio appellationis, et tamen, etiam si tollatur particula formaliter