Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 378

a conclusione, illa est falsa; ergo solutio data non est sufficiens.

Respond.: Eodem modo variari appelationem ex parte illius particulas formaliter, quae semper facit sensum non absolutum, sed cum aliqua restrictione et dependentia, seu respectu, quatenus scilicet subest illi formalitati, et respectui extremorum. Contingit autem quod ea, quae sub una formalitate et respectu non conjunguntur, neque conveniunt, sub alio conveniant, unde a negatione sub uno respectu ad negationem sub alio, vel ad negationem absolute non valet. Et sic ex eo quod rationale formaliter, id est sub conceptu et formalitate rationalis, nullo modo sit sensibile, non licet inferre quod sub conceptu et formalitate hominis homo, qui est idem cum rationali, non sit sensibilis. Quae variatio formalitatum et appellationum in multis aliis materiis valde observanda est. Sicut non valet: Christus, posito praecepto, hic et nunc potest operari et non operari, quia libere operatur; et si non operaretur peccaret, ergo potest peccare et non peccare. Non inquam valet, quia potest non operari sub respectu et formalitate operationis, ut requiritur ad rationem liberi, non sub formalitate et conceptu peccati, ut esset a ratione liberi deficientis.

Ultimo arguitur: Differentia specifica inferior habet aliqua praedicata communia et superiora, v. g., rationale est vivens et est substantia etc. Ergo aliquid habet sibi commune tanquam genericum et superius; ergo potest alis differentia generica, seu genus praedicari de differentia inferiori.

Et confirm.: Quia conceptus differentiae aliquam compositionem admittit, cum aliquid habeat potentialitatis, ut poteres creata, solus autem actus purus est omnino simplex; ergo potest resolvi in conceptum

communem, seu genericum, et specialem, seu differentialem. Ille autem conceptus superior est differentia subalterna, quia differentia inferior habet naturam et operationem subordinatam differentiae genericae; v. g. hinnibile in equo est quaedam operatio sensibilis, et consequenter subordinata sensibili in communi, quod est differentia generica animalis.

Respond.: Quod illa praedicata superiora conveniunt differentiae non in formali et directa linea, sed reductive et secundum quamdam habitudinem, seu connotationem. Dicitur enim rationale substantia, vel vivens, non quia in se sit substantia, vel vivens, sed quia forma a qua sumitur est principium substantiae, vel viventis, vel alterius gradus; non enim forma est id quod est, sed quo aliquid est, sicut etiam materia et forma sunt substantiae, quasi principia substantiae, seu substantiae incompletae. Eodem modo differentiae sunt quid incompletum in suo praedicamento. Et sic non ipsa ratio superior, quae completa est, praedicatur de illis, nec differentiae ipsae genericae, sed incompleta ratio illius praedicamenti, v. g. substantia ut abstrahit a completa et incompleta, quae modo transcendentali includitur in omni eo, quod ad tale praedicamentum pertinet et reducitur.

Ad confirm. respond.: Differentiam non esse compositam ex his, sed compositam huic, quia est pars, seu per modum partis se habet; pars autem non est simplex, sicut actus purus, simplicitate perfectionis, sed simplicitate negationis, quia scilicet non est plene perfecta. Simplicitas autem negationis plus habet potentialitatis, quia est componibilis alteri, a quo perficiatur, non tamen est composita per resolutionem in plures conceptus, ex quibus constat, nisi forte analogice, quia ens in