Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 379

omnibus includitur, etiam in differentiis, nec differentia inferior est subordinata superiori formaliter et directe tanquam generi, licet praesupponat illam, sicut praesupponit genus quod constituitur ex illa. Et sic : Hinnibile est principium operationis sensibilis; distinguo, suppositive et materialiter sensibilis, transeat; formaliter et directe sensibilis, nego. Id est, ut sit hinnibile praesupponitur sensibile, sed non formaliter est illud.

QUJESTIO XI.

DE PROPRIO.

ARTICULUS I.

Explicatur natura proprii, ejusque divisiones expenduntur.

Porphyrius, in cap. de proprio, quatuor proprii acceptiones posuit, et ipsadivisione videtur unumquodque definisse. Dividitur enim proprium quatuor modis. Primo dicitur proprium, quod convenit soli speciei, sed non omni ejus individuo, ut esse grammaticum, vel medicum, homini. Secundo, quod e contra convenit omni individuo, sed non soli speciei, sicut homini convenit esse bipedem. Tertio, quod convenit soli speciei et omni individuo, sed non semper, ut homini in senectute canescere. Quarto, quod est maxime proprium, quod soli speciei et ongni individuo et semper convenit, ut hominem esse risibilem. Et est maxime proprium, quia plene convertitur cum suo subjecto.

Ubi Porphyrius omnem rationem proprii aliquo modo per ordinem ad speciem, id est ad naturam aliquam rei, sive sit species infima, sive subalterna, explicavit, quia ad quamcumque potest consequi aliquo

modo proprium. Et deinde perfectam rationem proprii ex perfecta convenientia et adaequatione cum ipsa specie, seu natura, et contentis sub specie desumit. Tunc autem dicitur ad convertentiam, quando comitatur ipsam naturam ubicumque sit, et extra ipsam non invenitur; nam hoc ipso quod in aliis invenitur non est perfecte proprium ejus, sed etiam aliis commune, sibi vero solum erit quasi appropriatum, aut accommodatum, eo modo quo videmus pleraque accidentia inveniri extra proprium subjectum, ut calorem, frigus, albedinem etc. Ad hoc autem ut aliquod accidens perpetuo comitetur aliquod subjectum et extra illud non sit, oportet quod in tali subjecto habeat aliquam radicem, seu principium, quo illi sit connexum et a quo dimanet. Accidentia vero, quae conveniunt etiam iis subjectis in quibus radicem non habent, communia dicuntur, quia carent principio quo illis solum conveniat.

Unde contingit quod, quando aliquod accidens habet principium et radicem in aliqua natura, et ex illa communicatur alteri, v. g. lux, quae in sole habet radicem a qua dimanat, communicatur vero aeri, et calor habet radicem in igne, communicatur vero aquae, vel alii eorpori, illud accidens habet rationem proprii respectu illius subjecti a quo dimanat, non respectu illius cui communicatur. Caeterum tale accidens, quod communicatur extra proprium subjectum, non eodem modo est in aliis subjectis atque in proprio, quia in aliis est quasi participative et imperfecte, in proprio autem subjecto, plene et perfecte, utpote suo proprio principio conjunctum. Unde sub illa perfectione, et modo, quo est in proprio subjecto, nunquam communicatur extra pro-