Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 380
prium subjectum. Quae ratio est ut aliqui auctores dicant non posse accidens proprium crescere et augeri, etiam intrinsece, in ipso subjecto, cujus est propria passio, quia ibi habet summam perfectionem quae sibi nata est competere. Solum vero potest augeri in subjecto alieno, sicut lux non potest crescere in sole, neque calor in igne. Quod in Physicis latius disquiretur, et Theologi tractant, agentes de plenitudine gratiae Christi, iii p., q. vii, art. xi.
Duo ergo nobis restant explicanda. Primum: Quodnam sit divisum istius divisionis proprii, et quaenam sit ipsa divisio in quatuor modos? Secundo, quomodo sit explicanda definitio ipsius proprii quarto modo?
Circa primum, respondeo.
Et dico primo: Divisum hujus divisionis non est proprium quartum praedicabile, sed ratio proprii communiter dicti, quae consistit in relatione convenientiae ad unum, cum exclusione consortii, seu communicationis alterius: quod enim mihi est proprium, ita est peculiare quod non est alterius, nec illi commune. Itaque procedimus in hac divisione sicut in divisione differentiae in communem, propriam et propriissimam. — Et ratio conclusionis est: Quia ratio quarti praedicabilis consistit in hoc quod praedicetur in quale necessario accidentaliter; per hoc enim distinguitur a reliquis praedicabilibus: per ly in quale, a genere et specie, per ly accidentaliter, a differentia, quae est quale essentialiter, per ly necessario, ab accidente communi, quod est quintum praedicabile; sed istae conditiones non conveniunt diviso hujus divisionis, sed tantum uni membro dividenti, scilicet proprio quarto modo. Ergo quartum praedicabile non est divisum in hac divisione, cum sit membrum dividens; et consequenter dividitur proprium com-
muniter dictum. Et hoc ideo est quia ad hoc ponitur haec divisio ut inter multa, quae nomen proprii sumere possunt, investigetur illud, quod est propria passio, cui quarta praedicabilitas assignetur; non ergo debebat pro diviso accipi ipsum quartum praedicabile, sed inter membra dividentia quaeri et discerni ab aliis, quae etsi rationem proprii videantur habere, non tamen rationem propriae passionis assequuntur.
dico secundo: Proprium communiter dictum divisione analoga dividitur in istos quatuor modos proprii. — Non est in hac conclusione magna auctorum dissensio, sed communiter eam sequuntur, praesertim Thomistae. Et vocamus proprium communiter dictum, quod est proprium quasi physice, seu metaphysice consideratum, prout opponitur ei, quod est commune, non pro proprio quarto praedicabili, ut diximus. Hic enim solum agimus de natura proprii, non de intentione. Sicut ergo recte dicimus quod commune absolute sumptum est illud, quod habet conditiones requisitas ad rationem communis, ita proprium communiter dictum est quod habet conditiones requisitas ut aliquid sit proprium; et sicut commune dicit relationem communicativi, seu convenientiae ad multa, ita proprium dicit relationem convenientiae ad unum, cum exclusione communicationis ad extraneum. Et sic ista duo generaliter requiruntur ad rationem proprii. Et secundum quod istae dua conditiones simpliciter servantur, simpliciter invenitur ratio proprii; si autem secundum quid inveniantur simpliciter non erit proprium. Sic autem se habent isti quatuor modi, quod solum in quarto modo inveniuntur simpliciter istae duae conditiones, non in aliis. Nam prima conditio