Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 381
est quod conveniat uni non separando se ab illo, quoad convenientiam; secunda quod non conveniat alteri extraneo. Et ut prima conditio servetur, debet convenire ubicumque talis res invenitur et semper, hoc est firmiter et inseparabiliter: tunc autem aliquid firmiter convenit alicui, quando habet in illo radicem et principium; si enim ibi radicem non habeat, transeunter et separabiliter convenit, quantum est ex vi connexionis, licet per accidens ex aliquo extrinseco conservante possit permanere quoad existentiam, non quoad convenientiam. Ad secundam autem conditionem requiritur quod conveniat soli, quia non debet convenire alii extra ipsum. Unde, deficiente aliqua ex his conditionibus, non datur simpliciter proprium, neo integre, quia non habet ipsam rationem proprii et conditiones essentialiter requisitas. Deficiunt autem in tribus primis modis proprii. Nam primus modus convenit soli, sed non omni, nec semper, unde est separabile, et sic non est proprium. In secundo modo convenit omni, sed non soli, et sic est commune aliis. In tertio modo convenit omni et soli, sed non semper, et sic neque permanenter, sed separabiliter, quod est non possidere, et habere ipsum tanquam proprium, non solum quia non existit aliquando in ipso, sed quia non convenit semperipsi.
Quod si inquiras: Cur ergo vocantur propria ea, quae istis modis propria sunt, cum vere propria non sint?
Respond. : Quod sunt propria secundum quid. Primo, quia saltem participant aliquas conditiones proprii, ut quod conveniant vel soli, vel omni. Et secundo, quia, licet absolute non sint propria, comparative tamen propria sunt; verbi gratia, esse bipedem, licet absolute
non sit proprium hominis, tamen comparative ad quadrupedia proprium est illi.
Unde tandem constat divisionem esse adaequatam, quia ex tribus conditionibus, quam requiruntur ad proprium, scilicet omni, soli et semper, vel conveniunt omnes, vel deest aliqua. Si conveniunt omnes, est proprium simpliciter et quarto modo; si deest aliqua, vel deest prima, scilicet quod non conveniat omni, et sic est proprium primo modo, vel secunda, scilicet quod non conveniat soli, et sic est proprium secundo modo, vel deest tertia, et sic est tertio modo proprium. Si vero desint omnes nullo modo est proprium.
Circa secundum: Definitio proprii simpliciter ex dictis manet explicata. Et traditur dupliciter: uno modo a Porphyrio, quod proprium quarto modo est; quod convenit omni soli et semper; alio modo ab Aristotele, i Topic., cap. iv, quod proprium est, quod non indicat esse rei, soli autem inest, et conversim praedicatur. Ubi potius explicatur ipsum substratum quarti praedicabilis, id est ipsa propria passio, quam ratio ipsa quarti praedicabilis. Et in definitione Porphyrii, si ly convenit sit idem quod praedicatur, seu praedicari potest, et ly omni distributive accipiatur pro inferioribus, reddetur illa definitio secundo intentionalis, et pro praedicabili logico, potentique sic in formam redigi: Proprium est, quod praedicatur de pluribus in quale, accidentaliter, et necessario. Quam definitionem sequenti articulo explicabimus. Si autem ly convenit idem est quod inesse, seu competere, vel deberi, tunc ly convenit sumitur primo intentionaliter, pro eo quod fundat praedicationeni universalem per modum quarti praedicabilis. Et reducetur definitio ad hanc formam: Proprium est, quod