Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 382

necessario consequitur ad aliquam naturam, et illi convenit accidentaliter, sed convertibiliter. Et sic oom-prehendimus etiam definitionem Philosophi, prout dicit convenientiam accidentalem et convertibilem.

Quod si inquiras: Quid sit consequi et dimanare ab essentia, seu habere illam pro radice, et quae causalitas sit ista dimanatio?

Respondet.: Hoc ad Metaphysicam spectare. Sed breviter dicimus dimanationem proprie non esse causalitatem effectivam, id est, quae per actionem agat; sed habet modum efficientiae. Nam substantia se sola sine accidentibus non efficit proprie, et ideo ipsa accidentia, quibus efficit et operatur, dicuntur dimanare a substantia: non quia ab ipsa producantur, producuntur enim ab agente simul cum ipsa substantia, dependenter tamen ab ipsa substantia, cujus sunt propriae passiones, et a qua habent participationem, sicut formae secundariae et minus principales a radicali et primaria; quod autem est participative tale, dependet ab eo, quod est principaliter et radicaliter tale. Et talis dependentia dicitur dimanatio, quia ab ipso tanquam a principio participatur, et sic habet rationem quasi activam, seu reductive activam, non formaliter, quatenus est participatio quaedam et connexio cum natura. De quo videri potest D. Thomas, i p., quaest. 1xxvii, art vi, ad 3; et art. vii, ad 1; et Opusc. xlviii, cap. de proprio, in fine. Videri etiam potest Cajetanus, capit. vii, de Ente et essentia, quaest. xvi, § Accedit, ubi tractat quomodo propria passio causetura subjecto in genere causae materialis, efficientis et finalis. Et nos latius explicamus in Physica, quaest. xn; et in lib. de anima, quaest. ii.

Solvuntur argumenta.

Contra divisionem datam arguitur, ad probandum quod non dividitur in illa proprium primo intentionaliter acceptum et physice, sed secundo intentionaliter. Nam proprium, ut invenitur in re, est individuum et singulare. Vel ergo est proprium quatenus singulare, vel secundum se. Si quatenus singulare, non est proprium quarto modo, cum non dimanet a principio essentiali, sed individuali. Si secundum se, non convenit cuilibet subjecto singulari, ut proprium, sed ut commune, quia convenit multis individuis. Ergo in re nunquam datur proprium, sed solum quoad secundam intentionem. Si autem sumatur proprietas in singulari, v. g. haec risibilitas respectu hujus individui, v. g. Petri, talis proprietas est individualis, de qua non agimus in praesenti, sed de illo quod est proprium naturae, et potest esse quartum praedicabile.

Et confirm.: Quia proprium sic divisum dicitur de pluribus, scilicet quod convenit omni, etc.: ergo non proprium, prout physice est in re, sed prout est in intellectu. Et sic est proprium logice acceptum.

Respond. : Quod proprium, ut invenitur in re, est quidem singulare, quia nihil nisi singulare datur in re, non tamen est proprium ratione singularitatis subjecti, sed ratione naturae. Et sic inest cuilibet singulari, ut proprium non ipsius singularitatis, sed naturae, quae in eo invenitur; sicut etiam praedicata constitutiva naturae in re inveniuntur singularisata, et non sunt quidditativa et essentialia ratione singularitatis, sed ratione naturae, quam in re constituunt essentialiter ut naturam, individualiter ut hano. Eodem modo